De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  2. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  3. dissimili constare figura principiorum;
  4. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  5. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  6. semina cum porro distent, differre necessust
  7. intervalla vias conexus pondera plagas
  8. concursus motus; quae non animalia solum
  9. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  10. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  11. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  12. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  13. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  14. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  15. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  16. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  17. corpora consimili sint eius tincta colore;
  18. nullus enim color est omnino materiai
  19. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  20. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  21. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  22. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  23. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  24. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  25. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  26. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  27. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  28. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  29. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  30. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  31. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  32. immutabile enim quiddam superare necessest,
  33. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  34. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  35. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  36. proinde colore cave contingas semina rerum,
  37. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  38. Praeterea si nulla coloris principiis est
  39. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  40. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  41. propterea magni quod refert, semina quaeque
  42. cum quibus et quali positura contineantur
  43. et quos inter se dent motus accipiantque,
  44. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  45. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  46. marmoreo fieri possint candore repente,
  47. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  48. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  49. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  50. materies ubi permixta est illius et ordo
  51. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  52. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  53. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  54. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  55. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  56. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  57. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  58. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  59. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  60. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  61. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  62. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  63. aut alio in quovis uno puroque nitore
  64. dissimiles longe inter se variosque colores.
  65. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  66. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  67. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  68. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  69. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  70. principiis rerum non numquam causa colores,
  71. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  72. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  73. quippe etenim multo proclivius exorientur
  74. candida de nullo quam nigro nata colore
  75. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  76. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  77. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  78. scire licet quam sint nullo velata colore;
  79. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  80. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  81. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  82. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  83. quae sita cervices circum collumque coronat;
  84. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  85. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  86. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  87. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  88. consimili mutat ratione obversa colores;
  89. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  90. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  91. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  92. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  93. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  94. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  95. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  96. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  97. sed variis formis variantes edere tactus.
  98. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  99. est natura coloris et omnia principiorum
  100. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  101. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  102. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  103. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  104. ex albis album pinnis iactare colorem
  105. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  106. aut alio quovis uno varioque colore.
  107. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  108. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  109. evanescere paulatim stinguique colorem;
  110. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  111. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  112. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  113. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  114. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  115. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  116. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  117. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  118. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  119. scire licet quaedam tam constare orba colore
  120. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  121. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  122. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  123. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  124. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  125. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  126. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  127. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  128. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  129. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  130. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  131. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  132. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  133. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  134. concoctosque suo contractans perdere viro,
  135. propter eandem rem debent primordia rerum
  136. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  137. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  138. nec simili ratione saporem denique quemquam
  139. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  140. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  141. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  142. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  143. inmortalia si volumus subiungere rebus
  144. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  145. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  146. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  147. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  148. principiis constare. neque id manufesta refutant
  149. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  150. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  151. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  152. quippe videre licet vivos existere vermes
  153. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  154. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  155. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  156. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  157. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  158. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  159. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  160. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  161. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  162. non alia longe ratione atque arida ligna
  163. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  164. iamne vides igitur magni primordia rerum
  165. referre in quali sint ordine quaeque locata
  166. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  167. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  168. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  169. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  170. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  171. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  172. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  173. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  174. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  175. sed magni referre ea primum quantula constent,
  176. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  177. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  178. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  179. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  180. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  181. antiquis ex ordinibus permota nova re
  182. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  183. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  184. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  185. * * *
  186. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  187. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  188. mollia mortali consistere corpore creta.
  189. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  190. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  191. aut similis totis animalibus esse putari.
  192. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  193. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  194. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  195. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  196. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  197. vitali ut possint consentire undique sensu.
  198. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  199. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  200. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  201. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  202. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  203. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  204. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  205. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  206. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  207. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  208. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  209. quatinus in pullos animalis vertier ova
  210. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  211. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  212. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  213. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  214. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  215. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  216. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  217. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  218. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  219. Principio nequeunt ullius corporis esse
  220. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  221. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  222. aere fluminibus terris terraque creatis,
  223. nec congressa modo vitalis convenientes
  224. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  225. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  226. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  227. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  228. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  229. dissoluuntur enim positurae principiorum
  230. et penitus motus vitales inpediuntur,
  231. donec materies omnis concussa per artus
  232. vitalis animae nodos a corpore solvit
  233. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  234. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  235. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  236. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  237. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  238. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  239. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  240. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  241. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  242. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  243. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  244. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  245. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  246. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  247. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  248. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  249. scire licet nullo primordia posse dolore
  250. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  251. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  252. corporibus, quorum motus novitate laborent
  253. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  254. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  255. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  256. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  257. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  258. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  259. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  260. multaque de rerum mixtura dicere callent
  261. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  262. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  263. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  264. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  265. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  266. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  267. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  268. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  269. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  270. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  271. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  272. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  273. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  274. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  275. umoris guttas mater cum terra recepit,
  276. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  277. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  278. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  279. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  280. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  281. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  282. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  283. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  284. nec sic interemit mors res ut materiai
  285. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  286. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  287. res ut convertant formas mutentque colores
  288. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  289. ut noscas referre earum primordia rerum
  290. cum quibus et quali positura contineantur
  291. et quos inter se dent motus accipiantque,
  292. neve putes aeterna penes residere potesse
  293. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  294. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  295. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  296. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  297. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  298. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  299. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  300. consimilis; verum positura discrepitant res.
  301. sic ipsis in rebus item iam materiai
  302. intervalla vias conexus pondera plagas
  303. concursus motus ordo positura figurae
  304. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  305. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  306. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  307. accedere et nova se species ostendere rerum.
  308. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  309. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  310. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  311. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  312. principio caeli clarum purumque colorem
  313. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  314. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  315. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  316. ex improviso si sint obiecta repente,
  317. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  318. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  319. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  320. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  321. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  322. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  323. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  324. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  325. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  326. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  327. infinita foris haec extra moenia mundi,
  328. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  329. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  330. Principio nobis in cunctas undique partis
  331. et latere ex utroque supra supterque per omne
  332. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  333. vociferatur, et elucet natura profundi.
  334. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  335. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  336. seminaque innumero numero summaque profunda
  337. multimodis volitent aeterno percita motu,
  338. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  339. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  340. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  341. sponte sua forte offensando semina rerum
  342. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  343. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  344. magnarum rerum fierent exordia semper,
  345. terrai maris et caeli generisque animantum.
  346. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  347. esse alios alibi congressus materiai,
  348. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  349. Praeterea cum materies est multa parata,
  350. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  351. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  352. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  353. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  354. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  355. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  356. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  357. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  358. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  359. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  360. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  361. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  362. sint genere. in primis animalibus indice mente
  363. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  364. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  365. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  366. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  367. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  368. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  369. quando quidem vitae depactus terminus alte
  370. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  371. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  372. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  373. libera continuo, dominis privata superbis,
  374. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  375. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  376. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  377. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  378. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  379. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  380. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  381. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  382. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  383. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  384. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  385. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  386. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  387. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  388. primigenum maris et terrae solisque coortum
  389. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  390. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  391. unde mare et terrae possent augescere et unde
  392. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  393. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  394. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  395. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  396. umor ad umorem, terreno corpore terra
  397. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  398. donique ad extremum crescendi perfica finem
  399. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  400. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  401. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  402. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  403. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  404. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  405. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  406. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  407. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  408. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  409. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  410. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  411. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  412. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  413. inde minutatim vires et robur adultum
  414. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  415. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  416. et quo latior est, in cunctas undique partis
  417. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  418. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  419. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  420. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  421. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  422. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  423. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  424. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  425. corpora conficere et plagis infesta domare.
  426. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  427. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  428. omnia debet enim cibus integrare novando
  429. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  430. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  431. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  432. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  433. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  434. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  435. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  436. aurea de caelo demisit funis in arva
  437. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  438. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  439. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  440. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  441. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  442. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  443. conterimusque boves et viris agricolarum,
  444. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  445. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  446. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  447. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  448. et cum tempora temporibus praesentia confert
  449. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  450. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  451. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  452. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  453. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  454. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  455. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  456. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse