De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  2. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  3. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  4. nec sic interemit mors res ut materiai
  5. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  6. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  7. res ut convertant formas mutentque colores
  8. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  9. ut noscas referre earum primordia rerum
  10. cum quibus et quali positura contineantur
  11. et quos inter se dent motus accipiantque,
  12. neve putes aeterna penes residere potesse
  13. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  14. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  15. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  16. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  17. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  18. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  19. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  20. consimilis; verum positura discrepitant res.
  21. sic ipsis in rebus item iam materiai
  22. intervalla vias conexus pondera plagas
  23. concursus motus ordo positura figurae
  24. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  25. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  26. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  27. accedere et nova se species ostendere rerum.
  28. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  29. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  30. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  31. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  32. principio caeli clarum purumque colorem
  33. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  34. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  35. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  36. ex improviso si sint obiecta repente,
  37. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  38. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  39. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  40. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  41. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  42. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  43. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  44. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  45. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  46. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  47. infinita foris haec extra moenia mundi,
  48. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  49. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  50. Principio nobis in cunctas undique partis
  51. et latere ex utroque supra supterque per omne
  52. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  53. vociferatur, et elucet natura profundi.
  54. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  55. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  56. seminaque innumero numero summaque profunda
  57. multimodis volitent aeterno percita motu,
  58. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  59. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  60. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  61. sponte sua forte offensando semina rerum
  62. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  63. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  64. magnarum rerum fierent exordia semper,
  65. terrai maris et caeli generisque animantum.
  66. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  67. esse alios alibi congressus materiai,
  68. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  69. Praeterea cum materies est multa parata,
  70. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  71. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  72. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  73. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  74. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  75. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  76. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  77. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  78. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  79. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  80. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  81. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  82. sint genere. in primis animalibus indice mente
  83. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  84. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  85. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  86. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  87. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  88. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  89. quando quidem vitae depactus terminus alte
  90. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  91. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  92. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  93. libera continuo, dominis privata superbis,
  94. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  95. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  96. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  97. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  98. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  99. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  100. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  101. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  102. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  103. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  104. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  105. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  106. praeterit exanimatque indignos inque merentes?