De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  2. primigenum maris et terrae solisque coortum
  3. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  4. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  5. unde mare et terrae possent augescere et unde
  6. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  7. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  8. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  9. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  10. umor ad umorem, terreno corpore terra
  11. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  12. donique ad extremum crescendi perfica finem
  13. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  14. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  15. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  16. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  17. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  18. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  19. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  20. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  21. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  22. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  23. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  24. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  25. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  26. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  27. inde minutatim vires et robur adultum
  28. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  29. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  30. et quo latior est, in cunctas undique partis
  31. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  32. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  33. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  34. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  35. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  36. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  37. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  38. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  39. corpora conficere et plagis infesta domare.
  40. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  41. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  42. omnia debet enim cibus integrare novando
  43. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  44. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  45. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  46. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  47. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  48. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  49. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  50. aurea de caelo demisit funis in arva
  51. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  52. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  53. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  54. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  55. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  56. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  57. conterimusque boves et viris agricolarum,
  58. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  59. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  60. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  61. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  62. et cum tempora temporibus praesentia confert
  63. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  64. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  65. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  66. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  67. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  68. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  69. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  70. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse