De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  2. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  3. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  4. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  5. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  6. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  7. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  8. multaque de rerum mixtura dicere callent
  9. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  10. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  11. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  12. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  13. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  14. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  15. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  16. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  17. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  18. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  19. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  20. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  21. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  22. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  23. umoris guttas mater cum terra recepit,
  24. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  25. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  26. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  27. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  28. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  29. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  30. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  31. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  32. nec sic interemit mors res ut materiai
  33. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  34. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  35. res ut convertant formas mutentque colores
  36. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  37. ut noscas referre earum primordia rerum
  38. cum quibus et quali positura contineantur
  39. et quos inter se dent motus accipiantque,
  40. neve putes aeterna penes residere potesse
  41. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  42. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  43. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  44. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  45. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  46. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  47. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  48. consimilis; verum positura discrepitant res.
  49. sic ipsis in rebus item iam materiai
  50. intervalla vias conexus pondera plagas
  51. concursus motus ordo positura figurae
  52. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  53. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  54. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  55. accedere et nova se species ostendere rerum.
  56. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  57. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  58. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  59. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  60. principio caeli clarum purumque colorem
  61. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  62. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  63. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  64. ex improviso si sint obiecta repente,
  65. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  66. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  67. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  68. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  69. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  70. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  71. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  72. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  73. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  74. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  75. infinita foris haec extra moenia mundi,
  76. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  77. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  78. Principio nobis in cunctas undique partis
  79. et latere ex utroque supra supterque per omne
  80. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  81. vociferatur, et elucet natura profundi.
  82. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  83. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  84. seminaque innumero numero summaque profunda
  85. multimodis volitent aeterno percita motu,
  86. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  87. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  88. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  89. sponte sua forte offensando semina rerum
  90. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  91. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  92. magnarum rerum fierent exordia semper,
  93. terrai maris et caeli generisque animantum.
  94. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  95. esse alios alibi congressus materiai,
  96. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  97. Praeterea cum materies est multa parata,
  98. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  99. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  100. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  101. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  102. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  103. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  104. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  105. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  106. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  107. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  108. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  109. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  110. sint genere. in primis animalibus indice mente
  111. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  112. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  113. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  114. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  115. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  116. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  117. quando quidem vitae depactus terminus alte
  118. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  119. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  120. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  121. libera continuo, dominis privata superbis,
  122. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  123. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  124. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  125. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  126. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  127. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  128. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  129. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  130. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  131. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  132. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  133. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  134. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  135. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  136. primigenum maris et terrae solisque coortum
  137. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  138. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  139. unde mare et terrae possent augescere et unde
  140. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  141. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  142. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  143. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  144. umor ad umorem, terreno corpore terra
  145. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  146. donique ad extremum crescendi perfica finem
  147. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  148. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  149. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  150. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  151. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  152. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  153. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  154. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  155. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  156. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  157. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  158. nam certe fluere atque recedere corpora rebus