De Rerum Natura
Lucretius
-
- quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
- corporibus, quorum motus novitate laborent
- aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
- haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
- Denique uti possint sentire animalia quaeque,
- principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
- quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
- scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
- et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
- multaque de rerum mixtura dicere callent
- et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
- quando quidem totis mortalibus adsimulata
- ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
- inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
- quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
- et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
- quod si delira haec furiosaque cernimus esse
- et ridere potest non ex ridentibus auctus,
- et sapere et doctis rationem reddere dictis
- non ex seminibus sapientibus atque disertis,
- qui minus esse queant ea quae sentire videmus
- seminibus permixta carentibus undique sensu?
- Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
- omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
- umoris guttas mater cum terra recepit,
- feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
- et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
- pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
- et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
- qua propter merito maternum nomen adepta est.
- cedit item retro, de terra quod fuit ante,
- in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
- id rursum caeli rellatum templa receptant.
- nec sic interemit mors res ut materiai
- corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
- inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
- res ut convertant formas mutentque colores
- et capiant sensus et puncto tempore reddant;
- ut noscas referre earum primordia rerum
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque,
- neve putes aeterna penes residere potesse
- corpora prima quod in summis fluitare videmus
- rebus et interdum nasci subitoque perire.
- quin etiam refert nostris in versibus ipsis
- cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
- namque eadem caelum mare terras flumina solem
- significant, eadem fruges arbusta animantis;
- si non omnia sunt, at multo maxima pars est
- consimilis; verum positura discrepitant res.
- sic ipsis in rebus item iam materiai
- intervalla vias conexus pondera plagas
- concursus motus ordo positura figurae
- cum permutantur, mutari res quoque debent.
- Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
- nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
- accedere et nova se species ostendere rerum.
- sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
- difficilis magis ad credendum constet, itemque
- nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
- quod non paulatim minuant mirarier omnes,
- principio caeli clarum purumque colorem
- quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
- lunamque et solis praeclara luce nitorem;
- omnia quae nunc si primum mortalibus essent
- ex improviso si sint obiecta repente,
- quid magis his rebus poterat mirabile dici,
- aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
- nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
- quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
- suspicere in caeli dignatur lucida templa.
- desine qua propter novitate exterritus ipsa
- expuere ex animo rationem, sed magis acri
- iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
- dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
- quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
- infinita foris haec extra moenia mundi,
- quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
- atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
- Principio nobis in cunctas undique partis
- et latere ex utroque supra supterque per omne
- nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
- vociferatur, et elucet natura profundi.
- nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
- undique cum vorsum spatium vacet infinitum
- seminaque innumero numero summaque profunda
- multimodis volitent aeterno percita motu,
- hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
- nil agere illa foris tot corpora materiai;
- cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
- sponte sua forte offensando semina rerum
- multimodis temere in cassum frustraque coacta
- tandem coluerunt ea quae coniecta repente
- magnarum rerum fierent exordia semper,
- terrai maris et caeli generisque animantum.