De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  2. esse alios alibi congressus materiai,
  3. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  4. Praeterea cum materies est multa parata,
  5. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  6. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  7. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  8. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  9. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  10. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  11. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  12. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  13. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  14. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  15. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  16. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  17. sint genere. in primis animalibus indice mente
  18. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  19. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  20. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  21. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  22. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  23. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  24. quando quidem vitae depactus terminus alte
  25. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  26. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  27. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  28. libera continuo, dominis privata superbis,
  29. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  30. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  31. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  32. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  33. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  34. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  35. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  36. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  37. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  38. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  39. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  40. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  41. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  42. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  43. primigenum maris et terrae solisque coortum
  44. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  45. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  46. unde mare et terrae possent augescere et unde
  47. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  48. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  49. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  50. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  51. umor ad umorem, terreno corpore terra
  52. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  53. donique ad extremum crescendi perfica finem
  54. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  55. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  56. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  57. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  58. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  59. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  60. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  61. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  62. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  63. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  64. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  65. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  66. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  67. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  68. inde minutatim vires et robur adultum
  69. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  70. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  71. et quo latior est, in cunctas undique partis
  72. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  73. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  74. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  75. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  76. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  77. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  78. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  79. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  80. corpora conficere et plagis infesta domare.
  81. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  82. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  83. omnia debet enim cibus integrare novando
  84. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  85. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  86. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  87. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  88. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  89. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  90. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  91. aurea de caelo demisit funis in arva
  92. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  93. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  94. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  95. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,