De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluuntur enim positurae principiorum
  2. et penitus motus vitales inpediuntur,
  3. donec materies omnis concussa per artus
  4. vitalis animae nodos a corpore solvit
  5. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  6. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  7. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  8. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  9. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  10. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  11. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  12. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  13. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  14. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  15. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  16. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  17. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  18. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  19. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  20. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  21. scire licet nullo primordia posse dolore
  22. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  23. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  24. corporibus, quorum motus novitate laborent
  25. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  26. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  27. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  28. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  29. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  30. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  31. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  32. multaque de rerum mixtura dicere callent
  33. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  34. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  35. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  36. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  37. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  38. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  39. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  40. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  41. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  42. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  43. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  44. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  45. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  46. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  47. umoris guttas mater cum terra recepit,
  48. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  49. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  50. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  51. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  52. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  53. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  54. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  55. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  56. nec sic interemit mors res ut materiai
  57. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  58. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  59. res ut convertant formas mutentque colores
  60. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  61. ut noscas referre earum primordia rerum
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque,
  64. neve putes aeterna penes residere potesse
  65. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  66. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  67. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  68. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  69. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  70. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  71. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  72. consimilis; verum positura discrepitant res.
  73. sic ipsis in rebus item iam materiai
  74. intervalla vias conexus pondera plagas
  75. concursus motus ordo positura figurae
  76. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  77. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  78. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  79. accedere et nova se species ostendere rerum.
  80. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  81. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  82. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  83. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  84. principio caeli clarum purumque colorem
  85. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  86. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  87. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  88. ex improviso si sint obiecta repente,
  89. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  90. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  91. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  92. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  93. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  94. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  95. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  96. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  97. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  98. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  99. infinita foris haec extra moenia mundi,
  100. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  101. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  102. Principio nobis in cunctas undique partis
  103. et latere ex utroque supra supterque per omne
  104. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  105. vociferatur, et elucet natura profundi.
  106. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  107. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  108. seminaque innumero numero summaque profunda
  109. multimodis volitent aeterno percita motu,
  110. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  111. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  112. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  113. sponte sua forte offensando semina rerum
  114. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  115. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  116. magnarum rerum fierent exordia semper,
  117. terrai maris et caeli generisque animantum.
  118. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  119. esse alios alibi congressus materiai,
  120. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  121. Praeterea cum materies est multa parata,
  122. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  123. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  124. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  125. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  126. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  127. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  128. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  129. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  130. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  131. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  132. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  133. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  134. sint genere. in primis animalibus indice mente
  135. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  136. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  137. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  138. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  139. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  140. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  141. quando quidem vitae depactus terminus alte
  142. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  143. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  144. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  145. libera continuo, dominis privata superbis,
  146. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  147. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  148. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  149. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  150. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  151. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  152. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  153. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  154. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  155. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  156. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  157. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  158. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  159. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  160. primigenum maris et terrae solisque coortum
  161. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  162. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  163. unde mare et terrae possent augescere et unde
  164. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  165. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  166. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  167. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  168. umor ad umorem, terreno corpore terra
  169. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  170. donique ad extremum crescendi perfica finem
  171. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  172. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  173. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  174. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  175. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  176. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  177. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  178. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  179. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  180. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  181. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  182. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  183. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  184. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  185. inde minutatim vires et robur adultum
  186. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  187. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  188. et quo latior est, in cunctas undique partis
  189. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  190. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  191. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  192. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  193. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  194. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  195. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  196. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  197. corpora conficere et plagis infesta domare.
  198. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  199. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  200. omnia debet enim cibus integrare novando
  201. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  202. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  203. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  204. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  205. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  206. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  207. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  208. aurea de caelo demisit funis in arva
  209. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  210. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  211. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  212. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  213. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  214. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  215. conterimusque boves et viris agricolarum,
  216. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  217. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  218. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  219. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  220. et cum tempora temporibus praesentia confert
  221. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  222. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  223. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  224. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  225. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  226. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  227. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  228. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo
  121. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  122. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  123. diffugere forasque per os est editus ,
  124. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  125. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  126. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  127. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  128. semina, curare in membris ut vita moretur.
  129. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  130. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  131. quapropter quoniam est animi natura reperta
  132. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  133. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  134. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  135. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  136. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  137. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  138. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  139. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  140. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  141. idque situm media regione in pectoris haeret.
  142. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  143. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  144. cetera pars animae per totum dissita corpus
  145. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  146. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  147. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  148. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  149. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  150. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  151. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  152. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  153. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  154. consentire animam totam per membra videmus
  155. sudoresque ita palloremque existere toto
  156. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  157. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  158. denique concidere ex animi terrore videmus
  159. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  160. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  161. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  162. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  163. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  164. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  165. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  166. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  167. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  168. corporea natura animum constare animamque?
  169. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  170. consentire animum nobis in corpore cernis.
  171. si minus offendit vitam vis horrida teli
  172. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  173. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  174. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  175. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  176. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  177. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  178. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  179. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  180. principio esse aio persuptilem atque minutis
  181. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  182. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  183. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  184. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  185. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  186. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  187. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  188. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  189. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  190. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  191. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  192. at contra mellis constantior est natura
  193. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  194. haeret enim inter se magis omnis materiai
  195. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  196. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  197. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  198. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  199. at contra lapidum coniectum spicarumque
  200. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  201. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  202. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  203. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  204. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  205. mobilis egregie, perquam constare necessest
  206. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  207. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  208. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  209. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  210. quam tenui constet textura quamque loco se
  211. contineat parvo, si possit conglomerari,
  212. quod simul atque hominem leti secura quies est
  213. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  214. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  215. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  216. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  217. ergo animam totam perparvis esse necessest
  218. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  219. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,