De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saecla novo rerum superata colore iacerent
  2. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  3. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  4. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  5. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  6. cedere item retro possent in deteriores
  7. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  8. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  9. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  10. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  11. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  12. materiem quoque finitis differe figuris.
  13. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  14. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  15. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  16. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  17. ergo finita distant ratione creata,
  18. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  19. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  20. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  21. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  22. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  23. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  24. formarum finita, necesse est quae similes sint
  25. esse infinitas aut summam materiai
  26. finitam constare, id quod non esse probavi.
  27. * * *
  28. versibus ostendam corpuscula materiai
  29. ex infinito summam rerum usque tenere
  30. undique protelo plagarum continuato.
  31. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  32. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  33. at regione locoque alio terrisque remotis
  34. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  35. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  36. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  37. milibus e multis vallo munitur eburno,
  38. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  39. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  40. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  41. unica res quaedem nativo corpore sola,
  42. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  43. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  44. unde ea progigni possit concepta, creari
  45. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  46. quippe etenim sumant alii finita per omne
  47. corpora iactari unius genitalia rei,
  48. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  49. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  50. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  51. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  52. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  53. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  54. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  55. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  56. infidi maris insidias virisque dolumque
  57. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  58. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  59. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  60. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  61. disiectare aestus diversi materiai,
  62. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  63. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  64. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  65. et res progigni et genitas procrescere posse.
  66. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  67. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  68. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  69. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  70. nec porro rerum genitales auctificique
  71. motus perpetuo possunt servare creata.
  72. sic aequo geritur certamine principiorum
  73. ex infinito contractum tempore bellum.
  74. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  75. et superantur item. miscetur funere vagor,
  76. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  77. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  78. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  79. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  80. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  81. convenit et memori mandatum mente tenere,
  82. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  83. quod genere ex uno consistat principiorum,
  84. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  85. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  86. atque potestates, ita plurima principiorum
  87. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  88. Principio tellus habet in se corpora prima,
  89. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  90. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  91. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  92. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  93. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  94. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  95. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  96. montivago generi possit praebere ferarum.
  97. quare magna deum mater materque ferarum
  98. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  99. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  100. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  101. aeris in spatio magnam pendere docentes
  102. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  103. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  104. officiis debet molliri victa parentum.
  105. muralique caput summum cinxere corona,
  106. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  107. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  108. horrifice fertur divinae matris imago.
  109. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  110. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  111. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  112. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  113. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  114. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  115. significare volunt indignos esse putandos,
  116. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  117. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  118. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  119. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  120. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  121. ingratos animos atque impia pectora volgi
  122. conterrere metu quae possint numine divae.
  123. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  124. munificat tacita mortalis muta salute,
  125. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  126. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  127. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  128. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  129. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  130. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  131. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  132. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  133. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  134. cum pueri circum puerum pernice chorea
  135. armat et in numerum pernice chorea
  136. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  137. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  138. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  139. propterea magnam armati matrem comitantur,
  140. aut quia significant divam praedicere ut armis
  141. ac virtute velint patriam defendere terram
  142. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  143. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  144. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  145. omnis enim per se divom natura necessest
  146. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  147. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  148. nam privata dolore omni, privata periclis,
  149. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  150. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  151. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  152. et quia multarum potitur primordia rerum,
  153. multa modis multis effert in lumina solis.
  154. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  155. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  156. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  157. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  158. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  159. religione animum turpi contingere parcat.
  160. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  161. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  162. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  163. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  164. dissimili vivont specie retinentque parentum
  165. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  166. tanta est in quovis genere herbae materiai
  167. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  168. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  169. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  170. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  171. dissimili perfecta figura principiorum.
  172. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  173. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  174. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  175. scintillasque agere ac late differre favillam.
  176. cetera consimili mentis ratione peragrans
  177. invenies igitur multarum semina rerum
  178. corpore celare et varias cohibere figuras.
  179. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  180. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  181. haec igitur variis debent constare figuris;
  182. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  183. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  184. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  185. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  186. conveniunt et res permixto semine constant.
  187. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  188. multa elementa vides multis communia verbis,
  189. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  190. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  191. non quo multa parum communis littera currat
  192. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  193. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  194. sic aliis in rebus item communia multa
  195. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  196. dissimili tamen inter se consistere summa
  197. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  198. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  199. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  200. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  201. semiferas hominum species existere et altos
  202. inter dum ramos egigni corpore vivo
  203. multaque conecti terrestria membra marinis,
  204. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  205. pascere naturam per terras omniparentis.
  206. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  207. seminibus certis certa genetrice creata
  208. conservare genus crescentia posse videmus.
  209. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  210. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  211. corpora discedunt conexaque convenientis
  212. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  213. reicere in terras naturam, multaque caecis
  214. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  215. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  216. vitalis motus consentire atque imitari.
  217. sed ne forte putes animalia sola teneri
  218. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  219. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  220. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  221. dissimili constare figura principiorum;
  222. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  223. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  224. semina cum porro distent, differre necessust
  225. intervalla vias conexus pondera plagas
  226. concursus motus; quae non animalia solum
  227. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  228. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  229. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  230. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  231. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  232. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  233. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  234. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  235. corpora consimili sint eius tincta colore;
  236. nullus enim color est omnino materiai
  237. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  238. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  239. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  240. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  241. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  242. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  243. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  244. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  245. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  246. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  247. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  248. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  249. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  250. immutabile enim quiddam superare necessest,
  251. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  252. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  253. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  254. proinde colore cave contingas semina rerum,
  255. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  256. Praeterea si nulla coloris principiis est
  257. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  258. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  259. propterea magni quod refert, semina quaeque
  260. cum quibus et quali positura contineantur
  261. et quos inter se dent motus accipiantque,
  262. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  263. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  264. marmoreo fieri possint candore repente,
  265. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  266. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  267. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  268. materies ubi permixta est illius et ordo
  269. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  270. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  271. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  272. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  273. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  274. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  275. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  276. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  277. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  278. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  279. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  280. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  281. aut alio in quovis uno puroque nitore
  282. dissimiles longe inter se variosque colores.
  283. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  284. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  285. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  286. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  287. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  288. principiis rerum non numquam causa colores,
  289. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  290. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  291. quippe etenim multo proclivius exorientur
  292. candida de nullo quam nigro nata colore
  293. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  294. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  295. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  296. scire licet quam sint nullo velata colore;
  297. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  298. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  299. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  300. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  301. quae sita cervices circum collumque coronat;
  302. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  303. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  304. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  305. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  306. consimili mutat ratione obversa colores;
  307. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  308. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  309. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  310. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  311. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  312. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  313. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  314. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  315. sed variis formis variantes edere tactus.
  316. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  317. est natura coloris et omnia principiorum
  318. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  319. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  320. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  321. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  322. ex albis album pinnis iactare colorem
  323. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  324. aut alio quovis uno varioque colore.
  325. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  326. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  327. evanescere paulatim stinguique colorem;
  328. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  329. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  330. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  331. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  332. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  333. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  334. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  335. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  336. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  337. scire licet quaedam tam constare orba colore
  338. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  339. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  340. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  341. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  342. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  343. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  344. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  345. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  346. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  347. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  348. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  349. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  350. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  351. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  352. concoctosque suo contractans perdere viro,
  353. propter eandem rem debent primordia rerum
  354. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  355. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  356. nec simili ratione saporem denique quemquam
  357. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  358. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  359. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  360. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  361. inmortalia si volumus subiungere rebus
  362. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  363. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  364. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  365. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  366. principiis constare. neque id manufesta refutant
  367. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  368. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  369. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  370. quippe videre licet vivos existere vermes
  371. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  372. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  373. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  374. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  375. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  376. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  377. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  378. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  379. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  380. non alia longe ratione atque arida ligna
  381. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  382. iamne vides igitur magni primordia rerum
  383. referre in quali sint ordine quaeque locata
  384. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  385. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  386. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  387. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  388. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  389. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  390. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  391. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  392. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  393. sed magni referre ea primum quantula constent,
  394. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  395. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  396. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  397. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  398. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  399. antiquis ex ordinibus permota nova re
  400. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  401. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  402. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  403. * * *
  404. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  405. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  406. mollia mortali consistere corpore creta.
  407. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  408. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  409. aut similis totis animalibus esse putari.
  410. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  411. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  412. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  413. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  414. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  415. vitali ut possint consentire undique sensu.
  416. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  417. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  418. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  419. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  420. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  421. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  422. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  423. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  424. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  425. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  426. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  427. quatinus in pullos animalis vertier ova
  428. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  429. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  430. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  431. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  432. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  433. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  434. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  435. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  436. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  437. Principio nequeunt ullius corporis esse
  438. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  439. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  440. aere fluminibus terris terraque creatis,
  441. nec congressa modo vitalis convenientes
  442. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  443. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  444. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  445. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  446. corporis atque animi pergit confundere sensus.