De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluuntur enim positurae principiorum
  2. et penitus motus vitales inpediuntur,
  3. donec materies omnis concussa per artus
  4. vitalis animae nodos a corpore solvit
  5. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  6. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  7. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  8. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  9. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  10. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  11. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  12. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  13. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  14. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  15. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  16. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  17. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  18. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  19. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  20. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  21. scire licet nullo primordia posse dolore
  22. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  23. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  24. corporibus, quorum motus novitate laborent
  25. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  26. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  27. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  28. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  29. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  30. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  31. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  32. multaque de rerum mixtura dicere callent
  33. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  34. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  35. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  36. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  37. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  38. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  39. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  40. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  41. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  42. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  43. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  44. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  45. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  46. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  47. umoris guttas mater cum terra recepit,
  48. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  49. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  50. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  51. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  52. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  53. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  54. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  55. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  56. nec sic interemit mors res ut materiai
  57. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  58. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  59. res ut convertant formas mutentque colores
  60. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  61. ut noscas referre earum primordia rerum
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque,
  64. neve putes aeterna penes residere potesse
  65. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  66. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  67. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  68. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  69. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  70. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  71. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  72. consimilis; verum positura discrepitant res.
  73. sic ipsis in rebus item iam materiai
  74. intervalla vias conexus pondera plagas
  75. concursus motus ordo positura figurae
  76. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  77. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  78. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  79. accedere et nova se species ostendere rerum.
  80. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  81. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  82. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  83. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  84. principio caeli clarum purumque colorem
  85. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  86. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  87. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  88. ex improviso si sint obiecta repente,
  89. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  90. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  91. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  92. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  93. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  94. desine qua propter novitate exterritus ipsa