De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  2. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  3. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  4. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  5. infinita foris haec extra moenia mundi,
  6. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  7. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  8. Principio nobis in cunctas undique partis
  9. et latere ex utroque supra supterque per omne
  10. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  11. vociferatur, et elucet natura profundi.
  12. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  13. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  14. seminaque innumero numero summaque profunda
  15. multimodis volitent aeterno percita motu,
  16. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  17. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  18. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  19. sponte sua forte offensando semina rerum
  20. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  21. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  22. magnarum rerum fierent exordia semper,
  23. terrai maris et caeli generisque animantum.
  24. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  25. esse alios alibi congressus materiai,
  26. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  27. Praeterea cum materies est multa parata,
  28. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  29. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  30. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  31. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  32. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  33. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  34. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  35. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  36. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  37. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  38. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  39. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  40. sint genere. in primis animalibus indice mente
  41. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  42. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  43. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  44. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  45. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  46. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  47. quando quidem vitae depactus terminus alte
  48. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  49. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  50. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  51. libera continuo, dominis privata superbis,
  52. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  53. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  54. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  55. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  56. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  57. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  58. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  59. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  60. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  61. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  62. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  63. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  64. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  65. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  66. primigenum maris et terrae solisque coortum
  67. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  68. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  69. unde mare et terrae possent augescere et unde
  70. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  71. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  72. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  73. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  74. umor ad umorem, terreno corpore terra
  75. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  76. donique ad extremum crescendi perfica finem
  77. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  78. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  79. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  80. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  81. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  82. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  83. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  84. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  85. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  86. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  87. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  88. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  89. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  90. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  91. inde minutatim vires et robur adultum
  92. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  93. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  94. et quo latior est, in cunctas undique partis