De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  2. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  3. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  4. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  5. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  6. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  7. Principio nequeunt ullius corporis esse
  8. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  9. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  10. aere fluminibus terris terraque creatis,
  11. nec congressa modo vitalis convenientes
  12. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  13. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  14. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  15. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  16. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  17. dissoluuntur enim positurae principiorum
  18. et penitus motus vitales inpediuntur,
  19. donec materies omnis concussa per artus
  20. vitalis animae nodos a corpore solvit
  21. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  22. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  23. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  24. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  25. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  26. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  27. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  28. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  29. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  30. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  31. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  32. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  33. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  34. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  35. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  36. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  37. scire licet nullo primordia posse dolore
  38. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  39. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  40. corporibus, quorum motus novitate laborent
  41. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  42. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  43. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  44. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  45. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  46. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  47. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  48. multaque de rerum mixtura dicere callent
  49. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  50. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  51. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  52. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  53. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  54. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  55. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  56. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  57. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  58. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  59. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  60. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  61. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  62. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  63. umoris guttas mater cum terra recepit,
  64. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  65. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  66. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  67. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  68. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  69. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  70. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  71. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  72. nec sic interemit mors res ut materiai
  73. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  74. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  75. res ut convertant formas mutentque colores
  76. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  77. ut noscas referre earum primordia rerum
  78. cum quibus et quali positura contineantur
  79. et quos inter se dent motus accipiantque,
  80. neve putes aeterna penes residere potesse
  81. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  82. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  83. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  84. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  85. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  86. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  87. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  88. consimilis; verum positura discrepitant res.
  89. sic ipsis in rebus item iam materiai
  90. intervalla vias conexus pondera plagas
  91. concursus motus ordo positura figurae
  92. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  93. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  94. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  95. accedere et nova se species ostendere rerum.
  96. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  97. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  98. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  99. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  100. principio caeli clarum purumque colorem
  101. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  102. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  103. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  104. ex improviso si sint obiecta repente,
  105. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  106. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  107. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  108. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,