De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  2. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  3. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  4. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  5. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  6. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  7. infinita foris haec extra moenia mundi,
  8. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  9. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  10. Principio nobis in cunctas undique partis
  11. et latere ex utroque supra supterque per omne
  12. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  13. vociferatur, et elucet natura profundi.
  14. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  15. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  16. seminaque innumero numero summaque profunda
  17. multimodis volitent aeterno percita motu,
  18. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  19. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  20. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  21. sponte sua forte offensando semina rerum
  22. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  23. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  24. magnarum rerum fierent exordia semper,
  25. terrai maris et caeli generisque animantum.
  26. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  27. esse alios alibi congressus materiai,
  28. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  29. Praeterea cum materies est multa parata,
  30. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  31. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  32. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  33. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  34. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  35. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  36. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  37. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  38. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  39. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  40. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  41. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  42. sint genere. in primis animalibus indice mente
  43. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  44. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  45. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  46. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  47. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  48. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  49. quando quidem vitae depactus terminus alte
  50. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  51. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  52. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  53. libera continuo, dominis privata superbis,
  54. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  55. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  56. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  57. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  58. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  59. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  60. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  61. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  62. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  63. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  64. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  65. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  66. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  67. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  68. primigenum maris et terrae solisque coortum
  69. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  70. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  71. unde mare et terrae possent augescere et unde
  72. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  73. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  74. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  75. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  76. umor ad umorem, terreno corpore terra
  77. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  78. donique ad extremum crescendi perfica finem
  79. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  80. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  81. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  82. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  83. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  84. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  85. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  86. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  87. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  88. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  89. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  90. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  91. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  92. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  93. inde minutatim vires et robur adultum
  94. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  95. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  96. et quo latior est, in cunctas undique partis
  97. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  98. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  99. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  100. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  101. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  102. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  103. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  104. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  105. corpora conficere et plagis infesta domare.
  106. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  107. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  108. omnia debet enim cibus integrare novando