De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  2. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  3. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  4. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  5. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  6. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  7. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  8. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  9. Principio nequeunt ullius corporis esse
  10. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  11. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  12. aere fluminibus terris terraque creatis,
  13. nec congressa modo vitalis convenientes
  14. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  15. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  16. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  17. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  18. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  19. dissoluuntur enim positurae principiorum
  20. et penitus motus vitales inpediuntur,
  21. donec materies omnis concussa per artus
  22. vitalis animae nodos a corpore solvit
  23. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  24. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  25. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  26. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  27. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  28. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  29. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  30. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  31. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  32. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  33. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  34. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  35. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  36. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  37. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  38. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,