De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  2. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  3. sed magni referre ea primum quantula constent,
  4. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  5. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  6. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  7. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  8. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  9. antiquis ex ordinibus permota nova re
  10. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  11. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  12. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  13. * * *
  14. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  15. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  16. mollia mortali consistere corpore creta.
  17. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  18. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  19. aut similis totis animalibus esse putari.
  20. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  21. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  22. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  23. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  24. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  25. vitali ut possint consentire undique sensu.
  26. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  27. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  28. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  29. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  30. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  31. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  32. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  33. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  34. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  35. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  36. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  37. quatinus in pullos animalis vertier ova
  38. cernimus alituum vermisque effervere terra,