De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  2. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  3. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  4. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  5. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  6. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  7. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  8. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  9. Principio nequeunt ullius corporis esse
  10. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  11. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  12. aere fluminibus terris terraque creatis,
  13. nec congressa modo vitalis convenientes
  14. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  15. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  16. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  17. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  18. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  19. dissoluuntur enim positurae principiorum
  20. et penitus motus vitales inpediuntur,
  21. donec materies omnis concussa per artus
  22. vitalis animae nodos a corpore solvit
  23. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  24. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  25. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  26. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  27. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  28. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  29. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  30. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  31. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  32. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  33. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  34. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  35. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  36. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  37. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  38. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  39. scire licet nullo primordia posse dolore
  40. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  41. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  42. corporibus, quorum motus novitate laborent
  43. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  44. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  45. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  46. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  47. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  48. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  49. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  50. multaque de rerum mixtura dicere callent
  51. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  52. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  53. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  54. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  55. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  56. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  57. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  58. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  59. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  60. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  61. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  62. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  63. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  64. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  65. umoris guttas mater cum terra recepit,
  66. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  67. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  68. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  69. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  70. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  71. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  72. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  73. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  74. nec sic interemit mors res ut materiai
  75. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  76. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  77. res ut convertant formas mutentque colores
  78. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  79. ut noscas referre earum primordia rerum
  80. cum quibus et quali positura contineantur
  81. et quos inter se dent motus accipiantque,
  82. neve putes aeterna penes residere potesse
  83. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  84. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  85. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  86. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  87. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  88. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  89. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  90. consimilis; verum positura discrepitant res.
  91. sic ipsis in rebus item iam materiai
  92. intervalla vias conexus pondera plagas
  93. concursus motus ordo positura figurae
  94. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  95. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  96. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  97. accedere et nova se species ostendere rerum.
  98. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  99. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  100. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  101. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  102. principio caeli clarum purumque colorem
  103. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  104. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  105. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  106. ex improviso si sint obiecta repente,
  107. quid magis his rebus poterat mirabile dici,