De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex albis album pinnis iactare colorem
  2. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  3. aut alio quovis uno varioque colore.
  4. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  5. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  6. evanescere paulatim stinguique colorem;
  7. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  8. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  9. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  10. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  11. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  12. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  13. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  14. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  15. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  16. scire licet quaedam tam constare orba colore
  17. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  18. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  19. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  20. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  21. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  22. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  23. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  24. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  25. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  26. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  27. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  28. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  29. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  30. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  31. concoctosque suo contractans perdere viro,
  32. propter eandem rem debent primordia rerum
  33. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  34. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  35. nec simili ratione saporem denique quemquam
  36. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  37. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  38. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  39. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  40. inmortalia si volumus subiungere rebus
  41. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  42. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  43. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  44. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  45. principiis constare. neque id manufesta refutant
  46. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  47. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  48. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  49. quippe videre licet vivos existere vermes
  50. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  51. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  52. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  53. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  54. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  55. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  56. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  57. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  58. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  59. non alia longe ratione atque arida ligna
  60. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  61. iamne vides igitur magni primordia rerum
  62. referre in quali sint ordine quaeque locata
  63. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  64. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  65. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  66. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  67. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  68. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  69. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  70. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  71. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  72. sed magni referre ea primum quantula constent,
  73. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  74. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  75. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  76. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  77. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  78. antiquis ex ordinibus permota nova re
  79. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  80. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  81. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  82. * * *
  83. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  84. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  85. mollia mortali consistere corpore creta.
  86. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  87. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  88. aut similis totis animalibus esse putari.
  89. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  90. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  91. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  92. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  93. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  94. vitali ut possint consentire undique sensu.
  95. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  96. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  97. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  98. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  99. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  100. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  101. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  102. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  103. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  104. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  105. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  106. quatinus in pullos animalis vertier ova
  107. cernimus alituum vermisque effervere terra,