De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  2. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  3. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  4. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  5. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  6. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  7. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  8. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  9. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  10. non alia longe ratione atque arida ligna
  11. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  12. iamne vides igitur magni primordia rerum
  13. referre in quali sint ordine quaeque locata
  14. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  15. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  16. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  17. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  18. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  19. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  20. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  21. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  22. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  23. sed magni referre ea primum quantula constent,
  24. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  25. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  26. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  27. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  28. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  29. antiquis ex ordinibus permota nova re
  30. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  31. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  32. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  33. * * *
  34. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  35. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  36. mollia mortali consistere corpore creta.
  37. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  38. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  39. aut similis totis animalibus esse putari.
  40. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  41. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  42. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  43. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  44. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  45. vitali ut possint consentire undique sensu.
  46. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  47. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  48. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  49. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  50. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  51. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  52. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  53. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  54. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  55. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  56. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  57. quatinus in pullos animalis vertier ova
  58. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  59. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  60. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  61. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  62. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  63. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  64. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  65. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  66. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  67. Principio nequeunt ullius corporis esse
  68. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  69. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  70. aere fluminibus terris terraque creatis,
  71. nec congressa modo vitalis convenientes
  72. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  73. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  74. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  75. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  76. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  77. dissoluuntur enim positurae principiorum
  78. et penitus motus vitales inpediuntur,
  79. donec materies omnis concussa per artus
  80. vitalis animae nodos a corpore solvit
  81. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  82. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  83. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  84. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  85. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  86. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  87. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  88. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  89. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  90. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  91. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  92. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  93. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  94. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  95. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  96. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  97. scire licet nullo primordia posse dolore
  98. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  99. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  100. corporibus, quorum motus novitate laborent
  101. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  102. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  103. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  104. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  105. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  106. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  107. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  108. multaque de rerum mixtura dicere callent
  109. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  110. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  111. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  112. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  113. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  114. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  115. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  116. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  117. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  118. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  119. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  120. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  121. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  122. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  123. umoris guttas mater cum terra recepit,
  124. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  125. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  126. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  127. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  128. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  129. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  130. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  131. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  132. nec sic interemit mors res ut materiai
  133. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  134. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  135. res ut convertant formas mutentque colores
  136. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  137. ut noscas referre earum primordia rerum
  138. cum quibus et quali positura contineantur
  139. et quos inter se dent motus accipiantque,
  140. neve putes aeterna penes residere potesse
  141. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  142. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  143. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  144. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  145. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  146. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  147. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  148. consimilis; verum positura discrepitant res.
  149. sic ipsis in rebus item iam materiai
  150. intervalla vias conexus pondera plagas
  151. concursus motus ordo positura figurae
  152. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  153. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  154. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  155. accedere et nova se species ostendere rerum.
  156. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  157. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  158. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  159. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  160. principio caeli clarum purumque colorem
  161. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  162. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  163. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  164. ex improviso si sint obiecta repente,
  165. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  166. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?