De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  2. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  3. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  4. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  5. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  6. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  7. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  8. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  9. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  10. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  11. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  12. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  13. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  14. concoctosque suo contractans perdere viro,
  15. propter eandem rem debent primordia rerum
  16. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  17. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  18. nec simili ratione saporem denique quemquam
  19. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  20. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  21. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  22. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  23. inmortalia si volumus subiungere rebus
  24. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  25. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  26. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  27. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  28. principiis constare. neque id manufesta refutant
  29. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  30. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  31. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  32. quippe videre licet vivos existere vermes
  33. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  34. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  35. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  36. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  37. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  38. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  39. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  40. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  41. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  42. non alia longe ratione atque arida ligna
  43. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  44. iamne vides igitur magni primordia rerum
  45. referre in quali sint ordine quaeque locata
  46. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  47. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  48. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  49. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  50. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  51. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  52. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  53. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  54. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  55. sed magni referre ea primum quantula constent,
  56. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  57. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  58. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  59. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  60. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  61. antiquis ex ordinibus permota nova re
  62. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  63. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  64. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  65. * * *
  66. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  67. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  68. mollia mortali consistere corpore creta.
  69. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  70. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  71. aut similis totis animalibus esse putari.
  72. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  73. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  74. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  75. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  76. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  77. vitali ut possint consentire undique sensu.
  78. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  79. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  80. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  81. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  82. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  83. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  84. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  85. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  86. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  87. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  88. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  89. quatinus in pullos animalis vertier ova
  90. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  91. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  92. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  93. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  94. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  95. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  96. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  97. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  98. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  99. Principio nequeunt ullius corporis esse
  100. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  101. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  102. aere fluminibus terris terraque creatis,
  103. nec congressa modo vitalis convenientes
  104. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  105. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  106. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  107. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  108. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  109. dissoluuntur enim positurae principiorum
  110. et penitus motus vitales inpediuntur,
  111. donec materies omnis concussa per artus
  112. vitalis animae nodos a corpore solvit
  113. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  114. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  115. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  116. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  117. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  118. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  119. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  120. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  121. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  122. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  123. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  124. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  125. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  126. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  127. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  128. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  129. scire licet nullo primordia posse dolore
  130. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  131. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  132. corporibus, quorum motus novitate laborent
  133. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  134. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  135. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  136. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  137. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  138. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  139. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  140. multaque de rerum mixtura dicere callent
  141. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  142. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  143. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  144. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  145. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  146. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  147. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  148. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  149. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  150. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  151. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  152. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  153. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  154. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  155. umoris guttas mater cum terra recepit,
  156. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  157. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  158. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  159. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  160. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  161. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  162. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  163. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  164. nec sic interemit mors res ut materiai
  165. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  166. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  167. res ut convertant formas mutentque colores
  168. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  169. ut noscas referre earum primordia rerum
  170. cum quibus et quali positura contineantur
  171. et quos inter se dent motus accipiantque,
  172. neve putes aeterna penes residere potesse
  173. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  174. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  175. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  176. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  177. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  178. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  179. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  180. consimilis; verum positura discrepitant res.
  181. sic ipsis in rebus item iam materiai
  182. intervalla vias conexus pondera plagas
  183. concursus motus ordo positura figurae
  184. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  185. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  186. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  187. accedere et nova se species ostendere rerum.
  188. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  189. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  190. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  191. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  192. principio caeli clarum purumque colorem
  193. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  194. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  195. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  196. ex improviso si sint obiecta repente,
  197. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  198. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  199. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  200. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  201. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  202. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  203. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  204. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  205. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  206. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  207. infinita foris haec extra moenia mundi,
  208. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  209. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  210. Principio nobis in cunctas undique partis