De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  2. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  3. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  4. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  5. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  6. cum pueri circum puerum pernice chorea
  7. armat et in numerum pernice chorea
  8. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  9. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  10. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  11. propterea magnam armati matrem comitantur,
  12. aut quia significant divam praedicere ut armis
  13. ac virtute velint patriam defendere terram
  14. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  15. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  16. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  17. omnis enim per se divom natura necessest
  18. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  19. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  20. nam privata dolore omni, privata periclis,
  21. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  22. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  23. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  24. et quia multarum potitur primordia rerum,
  25. multa modis multis effert in lumina solis.
  26. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  27. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  28. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  29. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  30. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  31. religione animum turpi contingere parcat.
  32. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  33. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  34. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  35. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  36. dissimili vivont specie retinentque parentum
  37. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  38. tanta est in quovis genere herbae materiai
  39. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  40. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  41. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  42. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  43. dissimili perfecta figura principiorum.
  44. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  45. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  46. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  47. scintillasque agere ac late differre favillam.
  48. cetera consimili mentis ratione peragrans
  49. invenies igitur multarum semina rerum
  50. corpore celare et varias cohibere figuras.
  51. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  52. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  53. haec igitur variis debent constare figuris;
  54. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  55. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  56. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  57. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  58. conveniunt et res permixto semine constant.
  59. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  60. multa elementa vides multis communia verbis,
  61. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  62. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  63. non quo multa parum communis littera currat
  64. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  65. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  66. sic aliis in rebus item communia multa
  67. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  68. dissimili tamen inter se consistere summa
  69. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  70. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  71. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  72. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  73. semiferas hominum species existere et altos
  74. inter dum ramos egigni corpore vivo
  75. multaque conecti terrestria membra marinis,
  76. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  77. pascere naturam per terras omniparentis.
  78. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  79. seminibus certis certa genetrice creata
  80. conservare genus crescentia posse videmus.
  81. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  82. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  83. corpora discedunt conexaque convenientis
  84. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  85. reicere in terras naturam, multaque caecis
  86. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  87. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  88. vitalis motus consentire atque imitari.
  89. sed ne forte putes animalia sola teneri
  90. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  91. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  92. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  93. dissimili constare figura principiorum;
  94. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  95. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  96. semina cum porro distent, differre necessust
  97. intervalla vias conexus pondera plagas
  98. concursus motus; quae non animalia solum
  99. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  100. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  101. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  102. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  103. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  104. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  105. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  106. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  107. corpora consimili sint eius tincta colore;
  108. nullus enim color est omnino materiai
  109. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  110. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  111. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  112. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  113. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  114. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  115. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  116. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  117. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  118. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  119. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  120. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  121. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  122. immutabile enim quiddam superare necessest,
  123. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  124. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  125. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  126. proinde colore cave contingas semina rerum,
  127. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  128. Praeterea si nulla coloris principiis est
  129. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  130. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  131. propterea magni quod refert, semina quaeque
  132. cum quibus et quali positura contineantur
  133. et quos inter se dent motus accipiantque,
  134. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  135. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  136. marmoreo fieri possint candore repente,
  137. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  138. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  139. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  140. materies ubi permixta est illius et ordo
  141. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  142. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  143. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  144. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  145. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  146. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  147. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  148. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  149. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  150. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  151. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  152. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  153. aut alio in quovis uno puroque nitore
  154. dissimiles longe inter se variosque colores.
  155. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  156. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  157. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  158. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  159. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  160. principiis rerum non numquam causa colores,
  161. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  162. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  163. quippe etenim multo proclivius exorientur
  164. candida de nullo quam nigro nata colore
  165. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  166. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  167. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  168. scire licet quam sint nullo velata colore;
  169. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  170. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  171. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  172. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  173. quae sita cervices circum collumque coronat;
  174. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  175. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  176. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  177. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  178. consimili mutat ratione obversa colores;
  179. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  180. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  181. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  182. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  183. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  184. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  185. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  186. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  187. sed variis formis variantes edere tactus.
  188. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  189. est natura coloris et omnia principiorum
  190. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  191. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  192. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  193. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  194. ex albis album pinnis iactare colorem
  195. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  196. aut alio quovis uno varioque colore.
  197. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  198. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  199. evanescere paulatim stinguique colorem;
  200. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  201. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  202. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  203. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  204. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  205. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  206. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  207. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  208. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  209. scire licet quaedam tam constare orba colore
  210. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,