De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  2. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  3. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  4. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  5. scire licet quaedam tam constare orba colore
  6. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  7. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  8. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  9. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  10. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  11. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  12. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  13. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  14. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  15. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  16. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  17. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  18. naturam, nullam quae mittat naribus auram,