De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed variis formis variantes edere tactus.
  2. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  3. est natura coloris et omnia principiorum
  4. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  5. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  6. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  7. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  8. ex albis album pinnis iactare colorem
  9. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  10. aut alio quovis uno varioque colore.
  11. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  12. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  13. evanescere paulatim stinguique colorem;
  14. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  15. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  16. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  17. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  18. particulas, quam discedant ad semina rerum.