De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. evanescere paulatim stinguique colorem;
  2. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  3. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  4. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  5. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  6. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  7. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  8. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  9. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  10. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  11. scire licet quaedam tam constare orba colore
  12. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  13. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  14. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  15. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  16. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  17. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  18. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  19. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  20. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  21. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  22. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  23. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  24. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  25. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  26. concoctosque suo contractans perdere viro,
  27. propter eandem rem debent primordia rerum
  28. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  29. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  30. nec simili ratione saporem denique quemquam
  31. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  32. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  33. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  34. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  35. inmortalia si volumus subiungere rebus
  36. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  37. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  38. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  39. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  40. principiis constare. neque id manufesta refutant
  41. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  42. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  43. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  44. quippe videre licet vivos existere vermes
  45. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  46. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  47. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  48. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  49. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  50. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  51. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  52. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  53. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  54. non alia longe ratione atque arida ligna
  55. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  56. iamne vides igitur magni primordia rerum
  57. referre in quali sint ordine quaeque locata
  58. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  59. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  60. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  61. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  62. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  63. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  64. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  65. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  66. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  67. sed magni referre ea primum quantula constent,
  68. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  69. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  70. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  71. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  72. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  73. antiquis ex ordinibus permota nova re
  74. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  75. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  76. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  77. * * *
  78. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  79. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  80. mollia mortali consistere corpore creta.
  81. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  82. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  83. aut similis totis animalibus esse putari.
  84. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  85. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  86. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  87. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  88. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  89. vitali ut possint consentire undique sensu.
  90. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  91. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  92. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  93. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  94. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  95. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  96. inter sese ullam rem gignere conveniundo.