De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  2. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  3. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  4. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  5. quae sita cervices circum collumque coronat;
  6. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  7. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  8. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  9. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  10. consimili mutat ratione obversa colores;
  11. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  12. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  13. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  14. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  15. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  16. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  17. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  18. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  19. sed variis formis variantes edere tactus.
  20. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  21. est natura coloris et omnia principiorum
  22. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  23. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  24. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  25. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  26. ex albis album pinnis iactare colorem
  27. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  28. aut alio quovis uno varioque colore.
  29. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  30. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  31. evanescere paulatim stinguique colorem;
  32. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  33. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  34. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  35. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  36. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  37. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  38. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  39. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  40. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  41. scire licet quaedam tam constare orba colore
  42. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  43. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  44. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  45. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  46. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  47. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  48. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  49. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  50. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  51. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  52. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  53. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  54. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  55. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  56. concoctosque suo contractans perdere viro,
  57. propter eandem rem debent primordia rerum
  58. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  59. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  60. nec simili ratione saporem denique quemquam
  61. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  62. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  63. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  64. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  65. inmortalia si volumus subiungere rebus
  66. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  67. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  68. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  69. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  70. principiis constare. neque id manufesta refutant
  71. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  72. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  73. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  74. quippe videre licet vivos existere vermes
  75. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  76. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  77. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  78. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  79. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  80. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  81. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  82. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  83. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  84. non alia longe ratione atque arida ligna
  85. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  86. iamne vides igitur magni primordia rerum
  87. referre in quali sint ordine quaeque locata
  88. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  89. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  90. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  91. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  92. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  93. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  94. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  95. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  96. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  97. sed magni referre ea primum quantula constent,
  98. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  99. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  100. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  101. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  102. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  103. antiquis ex ordinibus permota nova re
  104. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  105. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  106. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  107. * * *
  108. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  109. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  110. mollia mortali consistere corpore creta.
  111. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  112. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  113. aut similis totis animalibus esse putari.
  114. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  115. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  116. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  117. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  118. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  119. vitali ut possint consentire undique sensu.
  120. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  121. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  122. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  123. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  124. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  125. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  126. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  127. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  128. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  129. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  130. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  131. quatinus in pullos animalis vertier ova