De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanta est in quovis genere herbae materiai
  2. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  3. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  4. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  5. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  6. dissimili perfecta figura principiorum.
  7. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  8. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  9. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  10. scintillasque agere ac late differre favillam.
  11. cetera consimili mentis ratione peragrans
  12. invenies igitur multarum semina rerum
  13. corpore celare et varias cohibere figuras.
  14. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  15. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  16. haec igitur variis debent constare figuris;
  17. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  18. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  19. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  20. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  21. conveniunt et res permixto semine constant.
  22. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  23. multa elementa vides multis communia verbis,
  24. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  25. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  26. non quo multa parum communis littera currat
  27. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  28. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  29. sic aliis in rebus item communia multa
  30. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  31. dissimili tamen inter se consistere summa
  32. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  33. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  34. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  35. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  36. semiferas hominum species existere et altos
  37. inter dum ramos egigni corpore vivo
  38. multaque conecti terrestria membra marinis,
  39. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  40. pascere naturam per terras omniparentis.
  41. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  42. seminibus certis certa genetrice creata
  43. conservare genus crescentia posse videmus.
  44. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  45. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  46. corpora discedunt conexaque convenientis
  47. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  48. reicere in terras naturam, multaque caecis
  49. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  50. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  51. vitalis motus consentire atque imitari.
  52. sed ne forte putes animalia sola teneri
  53. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  54. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  55. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  56. dissimili constare figura principiorum;
  57. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  58. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  59. semina cum porro distent, differre necessust
  60. intervalla vias conexus pondera plagas
  61. concursus motus; quae non animalia solum
  62. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  63. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  64. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  65. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  66. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  67. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  68. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  69. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  70. corpora consimili sint eius tincta colore;
  71. nullus enim color est omnino materiai
  72. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  73. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  74. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  75. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  76. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  77. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  78. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  79. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  80. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  81. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  82. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  83. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  84. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  85. immutabile enim quiddam superare necessest,
  86. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  87. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  88. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  89. proinde colore cave contingas semina rerum,
  90. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  91. Praeterea si nulla coloris principiis est
  92. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  93. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  94. propterea magni quod refert, semina quaeque
  95. cum quibus et quali positura contineantur
  96. et quos inter se dent motus accipiantque,
  97. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  98. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  99. marmoreo fieri possint candore repente,
  100. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  101. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  102. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  103. materies ubi permixta est illius et ordo
  104. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  105. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  106. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  107. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  108. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  109. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  110. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  111. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  112. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  113. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  114. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  115. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  116. aut alio in quovis uno puroque nitore
  117. dissimiles longe inter se variosque colores.
  118. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  119. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  120. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  121. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  122. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  123. principiis rerum non numquam causa colores,
  124. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  125. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  126. quippe etenim multo proclivius exorientur
  127. candida de nullo quam nigro nata colore
  128. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  129. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  130. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  131. scire licet quam sint nullo velata colore;