De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  2. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  3. principiis rerum non numquam causa colores,
  4. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  5. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  6. quippe etenim multo proclivius exorientur
  7. candida de nullo quam nigro nata colore
  8. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  9. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  10. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  11. scire licet quam sint nullo velata colore;
  12. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  13. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  14. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  15. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  16. quae sita cervices circum collumque coronat;
  17. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  18. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  19. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  20. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  21. consimili mutat ratione obversa colores;
  22. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  23. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  24. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  25. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  26. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  27. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  28. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  29. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  30. sed variis formis variantes edere tactus.
  31. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  32. est natura coloris et omnia principiorum
  33. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  34. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  35. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  36. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  37. ex albis album pinnis iactare colorem
  38. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  39. aut alio quovis uno varioque colore.
  40. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  41. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  42. evanescere paulatim stinguique colorem;
  43. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  44. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  45. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  46. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  47. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  48. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  49. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  50. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  51. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  52. scire licet quaedam tam constare orba colore
  53. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  54. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  55. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  56. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  57. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  58. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  59. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  60. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  61. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  62. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  63. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  64. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  65. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  66. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  67. concoctosque suo contractans perdere viro,
  68. propter eandem rem debent primordia rerum
  69. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  70. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  71. nec simili ratione saporem denique quemquam
  72. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  73. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  74. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  75. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  76. inmortalia si volumus subiungere rebus
  77. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  78. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  79. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  80. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  81. principiis constare. neque id manufesta refutant
  82. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  83. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  84. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  85. quippe videre licet vivos existere vermes
  86. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  87. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  88. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  89. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  90. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  91. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  92. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  93. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  94. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  95. non alia longe ratione atque arida ligna
  96. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  97. iamne vides igitur magni primordia rerum
  98. referre in quali sint ordine quaeque locata
  99. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  100. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  101. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  102. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  103. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  104. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  105. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  106. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  107. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  108. sed magni referre ea primum quantula constent,
  109. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  110. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  111. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  112. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  113. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  114. antiquis ex ordinibus permota nova re
  115. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  116. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  117. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  118. * * *
  119. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  120. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  121. mollia mortali consistere corpore creta.
  122. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  123. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  124. aut similis totis animalibus esse putari.
  125. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  126. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  127. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  128. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  129. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  130. vitali ut possint consentire undique sensu.
  131. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  132. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  133. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  134. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  135. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  136. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  137. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  138. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  139. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  140. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  141. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  142. quatinus in pullos animalis vertier ova
  143. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  144. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  145. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  146. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  147. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  148. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  149. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  150. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  151. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  152. Principio nequeunt ullius corporis esse
  153. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  154. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  155. aere fluminibus terris terraque creatis,
  156. nec congressa modo vitalis convenientes
  157. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  158. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  159. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  160. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  161. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  162. dissoluuntur enim positurae principiorum
  163. et penitus motus vitales inpediuntur,
  164. donec materies omnis concussa per artus
  165. vitalis animae nodos a corpore solvit
  166. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  167. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  168. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  169. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  170. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  171. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  172. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  173. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  174. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  175. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  176. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  177. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  178. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  179. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  180. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  181. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  182. scire licet nullo primordia posse dolore
  183. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  184. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  185. corporibus, quorum motus novitate laborent
  186. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  187. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  188. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  189. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  190. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  191. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  192. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  193. multaque de rerum mixtura dicere callent
  194. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  195. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  196. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  197. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  198. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  199. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  200. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  201. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  202. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  203. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  204. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  205. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  206. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  207. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  208. umoris guttas mater cum terra recepit,