De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  2. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  3. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  4. convenit et memori mandatum mente tenere,
  5. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  6. quod genere ex uno consistat principiorum,
  7. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  8. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  9. atque potestates, ita plurima principiorum
  10. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  11. Principio tellus habet in se corpora prima,
  12. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  13. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  14. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  15. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  16. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  17. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  18. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  19. montivago generi possit praebere ferarum.
  20. quare magna deum mater materque ferarum
  21. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  22. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  23. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  24. aeris in spatio magnam pendere docentes
  25. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  26. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  27. officiis debet molliri victa parentum.
  28. muralique caput summum cinxere corona,
  29. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  30. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  31. horrifice fertur divinae matris imago.
  32. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  33. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  34. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  35. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  36. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  37. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  38. significare volunt indignos esse putandos,
  39. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  40. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  41. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  42. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  43. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  44. ingratos animos atque impia pectora volgi
  45. conterrere metu quae possint numine divae.
  46. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  47. munificat tacita mortalis muta salute,
  48. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  49. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  50. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  51. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  52. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  53. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  54. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  55. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  56. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  57. cum pueri circum puerum pernice chorea
  58. armat et in numerum pernice chorea
  59. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  60. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  61. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  62. propterea magnam armati matrem comitantur,
  63. aut quia significant divam praedicere ut armis
  64. ac virtute velint patriam defendere terram
  65. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  66. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  67. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  68. omnis enim per se divom natura necessest
  69. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  70. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  71. nam privata dolore omni, privata periclis,
  72. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  73. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  74. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  75. et quia multarum potitur primordia rerum,
  76. multa modis multis effert in lumina solis.
  77. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  78. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  79. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  80. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  81. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  82. religione animum turpi contingere parcat.
  83. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  84. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  85. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  86. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  87. dissimili vivont specie retinentque parentum
  88. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  89. tanta est in quovis genere herbae materiai
  90. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  91. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  92. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  93. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  94. dissimili perfecta figura principiorum.
  95. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  96. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  97. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  98. scintillasque agere ac late differre favillam.
  99. cetera consimili mentis ratione peragrans
  100. invenies igitur multarum semina rerum
  101. corpore celare et varias cohibere figuras.
  102. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  103. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  104. haec igitur variis debent constare figuris;
  105. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  106. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  107. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  108. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  109. conveniunt et res permixto semine constant.
  110. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  111. multa elementa vides multis communia verbis,
  112. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  113. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  114. non quo multa parum communis littera currat
  115. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  116. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  117. sic aliis in rebus item communia multa
  118. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  119. dissimili tamen inter se consistere summa
  120. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  121. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  122. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  123. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  124. semiferas hominum species existere et altos
  125. inter dum ramos egigni corpore vivo
  126. multaque conecti terrestria membra marinis,
  127. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  128. pascere naturam per terras omniparentis.
  129. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  130. seminibus certis certa genetrice creata
  131. conservare genus crescentia posse videmus.
  132. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  133. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  134. corpora discedunt conexaque convenientis
  135. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  136. reicere in terras naturam, multaque caecis
  137. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  138. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  139. vitalis motus consentire atque imitari.
  140. sed ne forte putes animalia sola teneri
  141. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  142. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  143. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  144. dissimili constare figura principiorum;
  145. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  146. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  147. semina cum porro distent, differre necessust
  148. intervalla vias conexus pondera plagas
  149. concursus motus; quae non animalia solum
  150. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  151. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  152. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  153. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  154. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  155. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  156. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  157. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  158. corpora consimili sint eius tincta colore;
  159. nullus enim color est omnino materiai
  160. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  161. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  162. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  163. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  164. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  165. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  166. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  167. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  168. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  169. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  170. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  171. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  172. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  173. immutabile enim quiddam superare necessest,
  174. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  175. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  176. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  177. proinde colore cave contingas semina rerum,
  178. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  179. Praeterea si nulla coloris principiis est
  180. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  181. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  182. propterea magni quod refert, semina quaeque
  183. cum quibus et quali positura contineantur
  184. et quos inter se dent motus accipiantque,
  185. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  186. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  187. marmoreo fieri possint candore repente,
  188. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  189. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  190. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  191. materies ubi permixta est illius et ordo
  192. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  193. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  194. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  195. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  196. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  197. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  198. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  199. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  200. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  201. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  202. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  203. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  204. aut alio in quovis uno puroque nitore
  205. dissimiles longe inter se variosque colores.
  206. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  207. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  208. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,