De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quos inter se dent motus accipiantque,
  2. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  3. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  4. marmoreo fieri possint candore repente,
  5. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  6. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  7. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  8. materies ubi permixta est illius et ordo
  9. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  10. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  11. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  12. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  13. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  14. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  15. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  16. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  17. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  18. efficitur quiddam quadratum unaque figura,