De Rerum Natura
Lucretius
-
- scire licet nostrae quoque menti corpora posse
- vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
- denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
- tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
- Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
- omnis enim color omnino mutatur in omnis;
- quod facere haud ullo debent primordia pacto;
- immutabile enim quiddam superare necessest,
- ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
- proinde colore cave contingas semina rerum,
- ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
- Praeterea si nulla coloris principiis est
- reddita natura et variis sunt praedita formis,
- e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
- propterea magni quod refert, semina quaeque
- cum quibus et quali positura contineantur