De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde colore cave contingas semina rerum,
  2. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  3. Praeterea si nulla coloris principiis est
  4. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  5. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  6. propterea magni quod refert, semina quaeque
  7. cum quibus et quali positura contineantur
  8. et quos inter se dent motus accipiantque,
  9. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  10. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  11. marmoreo fieri possint candore repente,
  12. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  13. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  14. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  15. materies ubi permixta est illius et ordo
  16. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  17. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  18. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  19. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  20. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  21. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  22. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  23. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  24. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  25. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  26. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  27. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  28. aut alio in quovis uno puroque nitore
  29. dissimiles longe inter se variosque colores.
  30. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  31. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  32. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  33. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  34. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  35. principiis rerum non numquam causa colores,
  36. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  37. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  38. quippe etenim multo proclivius exorientur
  39. candida de nullo quam nigro nata colore
  40. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  41. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  42. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  43. scire licet quam sint nullo velata colore;
  44. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  45. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  46. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  47. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  48. quae sita cervices circum collumque coronat;
  49. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  50. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  51. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  52. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  53. consimili mutat ratione obversa colores;
  54. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  55. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  56. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  57. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  58. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  59. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  60. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  61. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  62. sed variis formis variantes edere tactus.
  63. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  64. est natura coloris et omnia principiorum
  65. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  66. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  67. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  68. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  69. ex albis album pinnis iactare colorem
  70. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  71. aut alio quovis uno varioque colore.
  72. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  73. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  74. evanescere paulatim stinguique colorem;
  75. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: