De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  2. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  3. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  4. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  5. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  6. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  7. Si cessare putas rerum primordia posse
  8. cessandoque novos rerum progignere motus,
  9. avius a vera longe ratione vagaris.
  10. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  11. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  12. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  13. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  14. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  15. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  16. et quo iactari magis omnia materiai
  17. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  18. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  19. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  20. inmensumque patere in cunctas undique partis
  21. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  22. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  23. reddita corporibus primis per inane profundum,
  24. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  25. partim intervallis magnis confulta resultant,
  26. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  27. et quae cumque magis condenso conciliatu
  28. exiguis intervallis convecta resultant,
  29. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  30. haec validas saxi radices et fera ferri
  31. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  32. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  33. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  34. in magnis intervallis; haec aera rarum
  35. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  36. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  37. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  38. consociare etiam motus potuere recepta.
  39. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  40. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  41. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  42. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  43. multa minuta modis multis per inane videbis
  44. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  45. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  46. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  47. conciliis et discidiis exercita crebris;
  48. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  49. quale sit in magno iactari semper inani.
  50. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  51. exemplare dare et vestigia notitiai.
  52. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  53. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  54. quod tales turbae motus quoque materiai
  55. significant clandestinos caecosque subesse.
  56. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  57. commutare viam retroque repulsa reverti
  58. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  59. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  60. prima moventur enim per se primordia rerum,
  61. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  62. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  63. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  64. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  65. sic a principiis ascendit motus et exit
  66. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  67. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  68. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  69. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  70. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  71. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  72. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  73. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  74. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  75. convestire sua perfundens omnia luce,
  76. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  77. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  78. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  79. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  80. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  81. sed complexa meant inter se conque globata;
  82. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  83. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  84. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  85. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  86. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  87. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  88. debent ni mirum praecellere mobilitate
  89. et multo citius ferri quam lumina solis
  90. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  91. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  92. * * *
  93. nec persectari primordia singula quaeque,
  94. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  95. At quidam contra haec, ignari materiai,
  96. naturam non posse deum sine numine reddunt
  97. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  98. tempora mutare annorum frugesque creare
  99. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  100. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  101. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  102. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  103. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  104. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  105. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  106. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  107. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  108. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  109. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  110. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  111. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  112. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  113. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  114. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  115. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  116. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  117. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  118. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  119. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  120. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  121. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  122. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  123. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  124. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  125. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  126. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  127. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  128. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  129. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  130. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  131. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  132. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  133. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  134. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  135. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  136. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  137. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  138. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  139. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  140. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  141. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  142. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  143. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  144. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  145. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  146. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  147. incertisque locis spatio depellere paulum,
  148. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  149. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  150. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  151. nec foret offensus natus nec plaga creata
  152. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  153. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  154. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  155. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  156. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  157. avius a vera longe ratione recedit.
  158. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  159. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  160. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  161. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  162. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  163. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  164. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  165. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;