De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia qua propter debent per inane quietum
  2. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  3. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  4. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  5. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  6. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  7. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  8. obliquos videamur et id res vera refutet.
  9. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  10. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  11. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  12. sed nihil omnino recta regione viai
  13. declinare quis est qui possit cernere sese?
  14. Denique si semper motu conectitur omnis
  15. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  16. nec declinando faciunt primordia motus
  17. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  18. ex infinito ne causam causa sequatur,
  19. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  20. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  21. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  22. declinamus item motus nec tempore certo
  23. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  24. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  25. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  26. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  27. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  28. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  29. omnis enim totum per corpus materiai
  30. copia conciri debet, concita per artus
  31. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  32. ut videas initum motus a corde creari
  33. ex animique voluntate id procedere primum,
  34. inde dari porro per totum corpus et artus.
  35. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  36. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  37. nam tum materiem totius corporis omnem
  38. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  39. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  40. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  41. pellat et invitos cogat procedere saepe
  42. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  43. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  44. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  45. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  46. et proiecta refrenatur retroque residit.
  47. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  48. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  49. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  50. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  51. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  52. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  53. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  54. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  55. id facit exiguum clinamen principiorum
  56. nec regione loci certa nec tempore certo.
  57. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  58. copia nec porro maioribus intervallis;
  59. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  60. qua propter quo nunc in motu principiorum
  61. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  62. et post haec semper simili ratione ferentur,
  63. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  64. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  65. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  66. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  67. nam neque quo possit genus ullum materiai
  68. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  69. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  70. naturam rerum mutare et vertere motus.
  71. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  72. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  73. summa tamen summa videatur stare quiete,
  74. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  75. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  76. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  77. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  78. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  79. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  80. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  81. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  82. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  83. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  84. omnia quae nobis longe confusa videntur
  85. et velut in viridi candor consistere colli.
  86. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  87. camporum complent belli simulacra cientes,
  88. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  89. aere renidescit tellus supterque virum vi
  90. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  91. icti reiectant voces ad sidera mundi
  92. et circum volitant equites mediosque repente
  93. tramittunt valido quatientes impete campos;
  94. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  95. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  96. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  97. qualia sint et quam longe distantia formis,
  98. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  99. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  100. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  101. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  102. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  103. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  104. esse pari filo similique adfecta figura.
  105. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  106. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  107. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  108. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  109. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  110. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  111. invenies tamen inter se differre figuris.
  112. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  113. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  114. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  115. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  116. turicremas propter mactatus concidit aras
  117. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  118. at mater viridis saltus orbata peragrans
  119. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  120. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  121. conspicere amissum fetum, completque querellis
  122. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  123. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  124. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  125. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  126. oblectare animum subitamque avertere curam,
  127. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  128. derivare queunt animum curaque levare;
  129. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  130. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  131. cornigeras norunt matres agnique petulci
  132. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  133. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  134. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  135. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  136. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  137. concharumque genus parili ratione videmus
  138. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  139. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  140. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  141. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  142. unius ad certam formam primordia rerum,
  143. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  144. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  145. quare fulmineus multo penetralior ignis
  146. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  147. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  148. subtilem magis e parvis constare figuris
  149. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  150. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  151. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  152. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  153. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  154. et quamvis subito per colum vina videmus
  155. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  156. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  157. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  158. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  159. inter se possint primordia singula quaeque
  160. singula per cuiusque foramina permanare.
  161. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  162. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  163. at contra taetra absinthi natura ferique
  164. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  165. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis