De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  2. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  3. corpora consimili sint eius tincta colore;
  4. nullus enim color est omnino materiai
  5. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  6. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  7. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  8. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  9. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  10. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  11. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  12. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  13. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  14. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  15. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  16. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  17. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  18. immutabile enim quiddam superare necessest,
  19. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  20. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  21. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  22. proinde colore cave contingas semina rerum,
  23. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  24. Praeterea si nulla coloris principiis est
  25. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  26. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  27. propterea magni quod refert, semina quaeque
  28. cum quibus et quali positura contineantur
  29. et quos inter se dent motus accipiantque,
  30. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  31. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  32. marmoreo fieri possint candore repente,
  33. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  34. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  35. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  36. materies ubi permixta est illius et ordo
  37. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  38. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  39. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  40. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  41. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  42. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  43. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  44. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  45. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  46. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  47. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  48. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  49. aut alio in quovis uno puroque nitore
  50. dissimiles longe inter se variosque colores.
  51. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  52. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  53. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  54. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  55. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  56. principiis rerum non numquam causa colores,
  57. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  58. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  59. quippe etenim multo proclivius exorientur
  60. candida de nullo quam nigro nata colore
  61. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  62. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  63. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  64. scire licet quam sint nullo velata colore;
  65. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  66. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  67. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  68. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  69. quae sita cervices circum collumque coronat;
  70. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  71. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  72. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  73. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  74. consimili mutat ratione obversa colores;
  75. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  76. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  77. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  78. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  79. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  80. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  81. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  82. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  83. sed variis formis variantes edere tactus.
  84. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  85. est natura coloris et omnia principiorum
  86. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  87. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  88. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  89. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  90. ex albis album pinnis iactare colorem
  91. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  92. aut alio quovis uno varioque colore.
  93. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  94. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  95. evanescere paulatim stinguique colorem;
  96. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  97. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  98. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  99. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  100. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  101. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  102. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  103. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  104. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  105. scire licet quaedam tam constare orba colore
  106. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  107. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  108. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  109. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  110. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  111. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  112. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  113. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  114. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  115. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  116. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  117. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  118. naturam, nullam quae mittat naribus auram,