De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. significare volunt indignos esse putandos,
  2. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  3. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  4. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  5. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  6. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  7. ingratos animos atque impia pectora volgi
  8. conterrere metu quae possint numine divae.
  9. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  10. munificat tacita mortalis muta salute,
  11. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  12. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  13. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  14. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  15. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  16. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  17. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  18. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  19. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  20. cum pueri circum puerum pernice chorea
  21. armat et in numerum pernice chorea
  22. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  23. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  24. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  25. propterea magnam armati matrem comitantur,
  26. aut quia significant divam praedicere ut armis
  27. ac virtute velint patriam defendere terram
  28. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  29. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  30. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  31. omnis enim per se divom natura necessest
  32. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  33. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  34. nam privata dolore omni, privata periclis,
  35. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  36. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  37. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  38. et quia multarum potitur primordia rerum,
  39. multa modis multis effert in lumina solis.
  40. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  41. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  42. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  43. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  44. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  45. religione animum turpi contingere parcat.
  46. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  47. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  48. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  49. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  50. dissimili vivont specie retinentque parentum
  51. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  52. tanta est in quovis genere herbae materiai
  53. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  54. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  55. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  56. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  57. dissimili perfecta figura principiorum.
  58. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  59. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  60. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  61. scintillasque agere ac late differre favillam.
  62. cetera consimili mentis ratione peragrans
  63. invenies igitur multarum semina rerum
  64. corpore celare et varias cohibere figuras.
  65. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  66. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  67. haec igitur variis debent constare figuris;
  68. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  69. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  70. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  71. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  72. conveniunt et res permixto semine constant.
  73. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  74. multa elementa vides multis communia verbis,
  75. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  76. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  77. non quo multa parum communis littera currat
  78. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  79. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  80. sic aliis in rebus item communia multa
  81. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  82. dissimili tamen inter se consistere summa
  83. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  84. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  85. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  86. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  87. semiferas hominum species existere et altos
  88. inter dum ramos egigni corpore vivo
  89. multaque conecti terrestria membra marinis,
  90. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  91. pascere naturam per terras omniparentis.
  92. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  93. seminibus certis certa genetrice creata
  94. conservare genus crescentia posse videmus.
  95. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  96. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  97. corpora discedunt conexaque convenientis
  98. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  99. reicere in terras naturam, multaque caecis
  100. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  101. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  102. vitalis motus consentire atque imitari.
  103. sed ne forte putes animalia sola teneri
  104. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  105. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  106. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  107. dissimili constare figura principiorum;
  108. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  109. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  110. semina cum porro distent, differre necessust
  111. intervalla vias conexus pondera plagas
  112. concursus motus; quae non animalia solum
  113. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  114. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  115. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  116. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  117. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  118. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;