De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seminibus certis certa genetrice creata
  2. conservare genus crescentia posse videmus.
  3. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  4. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  5. corpora discedunt conexaque convenientis
  6. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  7. reicere in terras naturam, multaque caecis
  8. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  9. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  10. vitalis motus consentire atque imitari.
  11. sed ne forte putes animalia sola teneri
  12. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  13. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  14. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  15. dissimili constare figura principiorum;
  16. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  17. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  18. semina cum porro distent, differre necessust