De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  2. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  3. non quo multa parum communis littera currat
  4. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  5. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  6. sic aliis in rebus item communia multa
  7. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  8. dissimili tamen inter se consistere summa
  9. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  10. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  11. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  12. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  13. semiferas hominum species existere et altos
  14. inter dum ramos egigni corpore vivo
  15. multaque conecti terrestria membra marinis,
  16. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  17. pascere naturam per terras omniparentis.
  18. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando