De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  2. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  3. semiferas hominum species existere et altos
  4. inter dum ramos egigni corpore vivo
  5. multaque conecti terrestria membra marinis,
  6. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  7. pascere naturam per terras omniparentis.
  8. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  9. seminibus certis certa genetrice creata
  10. conservare genus crescentia posse videmus.
  11. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  12. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  13. corpora discedunt conexaque convenientis
  14. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  15. reicere in terras naturam, multaque caecis
  16. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  17. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  18. vitalis motus consentire atque imitari.
  19. sed ne forte putes animalia sola teneri
  20. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  21. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  22. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  23. dissimili constare figura principiorum;
  24. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  25. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  26. semina cum porro distent, differre necessust
  27. intervalla vias conexus pondera plagas
  28. concursus motus; quae non animalia solum
  29. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  30. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  31. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  32. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  33. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  34. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  35. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  36. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  37. corpora consimili sint eius tincta colore;
  38. nullus enim color est omnino materiai
  39. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  40. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  41. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  42. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  43. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  44. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  45. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  46. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  47. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  48. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  49. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  50. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  51. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  52. immutabile enim quiddam superare necessest,
  53. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  54. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  55. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  56. proinde colore cave contingas semina rerum,
  57. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  58. Praeterea si nulla coloris principiis est
  59. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  60. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  61. propterea magni quod refert, semina quaeque
  62. cum quibus et quali positura contineantur
  63. et quos inter se dent motus accipiantque,
  64. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  65. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  66. marmoreo fieri possint candore repente,
  67. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  68. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  69. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  70. materies ubi permixta est illius et ordo
  71. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  72. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  73. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  74. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  75. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  76. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  77. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  78. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  79. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  80. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  81. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  82. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  83. aut alio in quovis uno puroque nitore
  84. dissimiles longe inter se variosque colores.
  85. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  86. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  87. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  88. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  89. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  90. principiis rerum non numquam causa colores,
  91. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  92. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  93. quippe etenim multo proclivius exorientur
  94. candida de nullo quam nigro nata colore
  95. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  96. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  97. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  98. scire licet quam sint nullo velata colore;
  99. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  100. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  101. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  102. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  103. quae sita cervices circum collumque coronat;
  104. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  105. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  106. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  107. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  108. consimili mutat ratione obversa colores;
  109. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  110. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  111. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  112. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  113. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  114. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  115. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  116. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  117. sed variis formis variantes edere tactus.
  118. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  119. est natura coloris et omnia principiorum
  120. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  121. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  122. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  123. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  124. ex albis album pinnis iactare colorem
  125. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  126. aut alio quovis uno varioque colore.
  127. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  128. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  129. evanescere paulatim stinguique colorem;
  130. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  131. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  132. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  133. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  134. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  135. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  136. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  137. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  138. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  139. scire licet quaedam tam constare orba colore
  140. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  141. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  142. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  143. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  144. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  145. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  146. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  147. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  148. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  149. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  150. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  151. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  152. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  153. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  154. concoctosque suo contractans perdere viro,
  155. propter eandem rem debent primordia rerum
  156. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  157. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  158. nec simili ratione saporem denique quemquam
  159. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  160. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  161. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  162. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  163. inmortalia si volumus subiungere rebus
  164. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  165. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  166. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  167. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  168. principiis constare. neque id manufesta refutant
  169. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  170. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  171. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  172. quippe videre licet vivos existere vermes
  173. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  174. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  175. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  176. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  177. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  178. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  179. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  180. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  181. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  182. non alia longe ratione atque arida ligna
  183. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  184. iamne vides igitur magni primordia rerum
  185. referre in quali sint ordine quaeque locata
  186. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  187. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  188. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  189. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  190. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  191. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  192. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  193. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  194. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  195. sed magni referre ea primum quantula constent,
  196. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  197. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  198. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  199. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  200. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  201. antiquis ex ordinibus permota nova re
  202. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  203. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  204. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  205. * * *
  206. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  207. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  208. mollia mortali consistere corpore creta.
  209. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  210. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  211. aut similis totis animalibus esse putari.
  212. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  213. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  214. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  215. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  216. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  217. vitali ut possint consentire undique sensu.
  218. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  219. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  220. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  221. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  222. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  223. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  224. inter sese ullam rem gignere conveniundo.