De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  2. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  3. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  4. finita variare figurarum ratione.
  5. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  6. esse infinito debebunt corporis auctu.
  7. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  8. corporis inter se multum variare figurae
  9. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  10. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  11. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  12. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  13. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  14. formai speciem totius corporis eius,
  15. quod super est, si forte voles variare figuras,
  16. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  17. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  18. si tu forte voles etiam variare figuras.
  19. ergo formarum novitatem corporis augmen
  20. subsequitur. quare non est ut credere possis
  21. esse infinitis distantia semina formis,
  22. ne quaedam cogas inmani maximitate
  23. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  24. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  25. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  26. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  27. saecla novo rerum superata colore iacerent
  28. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  29. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  30. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  31. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  32. cedere item retro possent in deteriores
  33. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  34. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  35. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  36. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  37. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  38. materiem quoque finitis differe figuris.
  39. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  40. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  41. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  42. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  43. ergo finita distant ratione creata,
  44. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  45. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  46. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  47. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  48. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  49. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  50. formarum finita, necesse est quae similes sint
  51. esse infinitas aut summam materiai
  52. finitam constare, id quod non esse probavi.
  53. * * *
  54. versibus ostendam corpuscula materiai
  55. ex infinito summam rerum usque tenere
  56. undique protelo plagarum continuato.
  57. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  58. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  59. at regione locoque alio terrisque remotis
  60. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  61. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  62. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  63. milibus e multis vallo munitur eburno,
  64. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  65. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  66. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  67. unica res quaedem nativo corpore sola,
  68. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  69. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  70. unde ea progigni possit concepta, creari
  71. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  72. quippe etenim sumant alii finita per omne
  73. corpora iactari unius genitalia rei,
  74. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  75. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  76. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  77. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  78. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  79. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  80. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  81. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  82. infidi maris insidias virisque dolumque
  83. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  84. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  85. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  86. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  87. disiectare aestus diversi materiai,
  88. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  89. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  90. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  91. et res progigni et genitas procrescere posse.
  92. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  93. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  94. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  95. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  96. nec porro rerum genitales auctificique
  97. motus perpetuo possunt servare creata.
  98. sic aequo geritur certamine principiorum
  99. ex infinito contractum tempore bellum.
  100. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  101. et superantur item. miscetur funere vagor,
  102. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  103. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  104. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  105. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  106. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  107. convenit et memori mandatum mente tenere,
  108. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  109. quod genere ex uno consistat principiorum,
  110. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  111. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  112. atque potestates, ita plurima principiorum
  113. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  114. Principio tellus habet in se corpora prima,
  115. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  116. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  117. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  118. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  119. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  120. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  121. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  122. montivago generi possit praebere ferarum.
  123. quare magna deum mater materque ferarum
  124. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  125. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  126. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  127. aeris in spatio magnam pendere docentes
  128. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  129. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  130. officiis debet molliri victa parentum.
  131. muralique caput summum cinxere corona,
  132. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  133. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  134. horrifice fertur divinae matris imago.
  135. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  136. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  137. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  138. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  139. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  140. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  141. significare volunt indignos esse putandos,
  142. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  143. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  144. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  145. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  146. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  147. ingratos animos atque impia pectora volgi
  148. conterrere metu quae possint numine divae.
  149. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  150. munificat tacita mortalis muta salute,
  151. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  152. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  153. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  154. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  155. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  156. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  157. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  158. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  159. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  160. cum pueri circum puerum pernice chorea
  161. armat et in numerum pernice chorea
  162. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  163. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  164. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  165. propterea magnam armati matrem comitantur,
  166. aut quia significant divam praedicere ut armis
  167. ac virtute velint patriam defendere terram
  168. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  169. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  170. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  171. omnis enim per se divom natura necessest
  172. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  173. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  174. nam privata dolore omni, privata periclis,
  175. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  176. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  177. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  178. et quia multarum potitur primordia rerum,
  179. multa modis multis effert in lumina solis.
  180. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  181. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  182. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  183. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  184. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  185. religione animum turpi contingere parcat.
  186. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  187. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  188. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  189. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  190. dissimili vivont specie retinentque parentum
  191. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  192. tanta est in quovis genere herbae materiai
  193. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  194. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  195. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  196. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  197. dissimili perfecta figura principiorum.
  198. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  199. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  200. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  201. scintillasque agere ac late differre favillam.
  202. cetera consimili mentis ratione peragrans
  203. invenies igitur multarum semina rerum
  204. corpore celare et varias cohibere figuras.
  205. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  206. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  207. haec igitur variis debent constare figuris;
  208. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  209. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  210. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  211. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  212. conveniunt et res permixto semine constant.
  213. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  214. multa elementa vides multis communia verbis,
  215. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  216. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  217. non quo multa parum communis littera currat
  218. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  219. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  220. sic aliis in rebus item communia multa
  221. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  222. dissimili tamen inter se consistere summa
  223. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  224. humanum genus et fruges arbustaque laeta.