De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  2. dissimili tamen inter se consistere summa
  3. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  4. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  5. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  6. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  7. semiferas hominum species existere et altos
  8. inter dum ramos egigni corpore vivo
  9. multaque conecti terrestria membra marinis,
  10. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  11. pascere naturam per terras omniparentis.
  12. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  13. seminibus certis certa genetrice creata
  14. conservare genus crescentia posse videmus.
  15. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  16. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  17. corpora discedunt conexaque convenientis
  18. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  19. reicere in terras naturam, multaque caecis
  20. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  21. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  22. vitalis motus consentire atque imitari.
  23. sed ne forte putes animalia sola teneri
  24. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  25. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  26. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  27. dissimili constare figura principiorum;
  28. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  29. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  30. semina cum porro distent, differre necessust
  31. intervalla vias conexus pondera plagas
  32. concursus motus; quae non animalia solum
  33. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  34. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  35. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  36. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  37. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  38. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  39. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  40. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  41. corpora consimili sint eius tincta colore;
  42. nullus enim color est omnino materiai
  43. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  44. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  45. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  46. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  47. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  48. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  49. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  50. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  51. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  52. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  53. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  54. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  55. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  56. immutabile enim quiddam superare necessest,
  57. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  58. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  59. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  60. proinde colore cave contingas semina rerum,
  61. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  62. Praeterea si nulla coloris principiis est
  63. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  64. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  65. propterea magni quod refert, semina quaeque
  66. cum quibus et quali positura contineantur
  67. et quos inter se dent motus accipiantque,
  68. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  69. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  70. marmoreo fieri possint candore repente,
  71. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  72. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  73. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  74. materies ubi permixta est illius et ordo
  75. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  76. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  77. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  78. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  79. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  80. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  81. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  82. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  83. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  84. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  85. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  86. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  87. aut alio in quovis uno puroque nitore
  88. dissimiles longe inter se variosque colores.
  89. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  90. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  91. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  92. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  93. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  94. principiis rerum non numquam causa colores,
  95. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  96. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  97. quippe etenim multo proclivius exorientur
  98. candida de nullo quam nigro nata colore
  99. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  100. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  101. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  102. scire licet quam sint nullo velata colore;
  103. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  104. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  105. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  106. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  107. quae sita cervices circum collumque coronat;
  108. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  109. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  110. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  111. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  112. consimili mutat ratione obversa colores;
  113. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  114. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  115. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  116. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  117. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  118. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  119. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  120. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  121. sed variis formis variantes edere tactus.
  122. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  123. est natura coloris et omnia principiorum
  124. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  125. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  126. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  127. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  128. ex albis album pinnis iactare colorem
  129. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  130. aut alio quovis uno varioque colore.
  131. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  132. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  133. evanescere paulatim stinguique colorem;
  134. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  135. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  136. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  137. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  138. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  139. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  140. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  141. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  142. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  143. scire licet quaedam tam constare orba colore
  144. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  145. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  146. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  147. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  148. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  149. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  150. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  151. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  152. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  153. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  154. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  155. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  156. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  157. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  158. concoctosque suo contractans perdere viro,
  159. propter eandem rem debent primordia rerum
  160. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  161. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  162. nec simili ratione saporem denique quemquam
  163. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  164. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  165. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  166. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  167. inmortalia si volumus subiungere rebus
  168. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  169. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  170. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  171. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  172. principiis constare. neque id manufesta refutant
  173. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  174. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  175. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  176. quippe videre licet vivos existere vermes
  177. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  178. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  179. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  180. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  181. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  182. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  183. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  184. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  185. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  186. non alia longe ratione atque arida ligna
  187. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  188. iamne vides igitur magni primordia rerum
  189. referre in quali sint ordine quaeque locata
  190. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  191. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  192. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  193. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  194. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  195. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  196. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  197. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  198. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  199. sed magni referre ea primum quantula constent,
  200. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  201. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  202. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  203. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  204. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  205. antiquis ex ordinibus permota nova re
  206. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  207. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  208. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  209. * * *
  210. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  211. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  212. mollia mortali consistere corpore creta.
  213. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  214. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  215. aut similis totis animalibus esse putari.
  216. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  217. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  218. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  219. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  220. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  221. vitali ut possint consentire undique sensu.
  222. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  223. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  224. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  225. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  226. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  227. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  228. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  229. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  230. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  231. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  232. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  233. quatinus in pullos animalis vertier ova
  234. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  235. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  236. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  237. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  238. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  239. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  240. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  241. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  242. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  243. Principio nequeunt ullius corporis esse
  244. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  245. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  246. aere fluminibus terris terraque creatis,
  247. nec congressa modo vitalis convenientes
  248. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  249. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  250. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  251. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  252. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  253. dissoluuntur enim positurae principiorum
  254. et penitus motus vitales inpediuntur,
  255. donec materies omnis concussa per artus
  256. vitalis animae nodos a corpore solvit
  257. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  258. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  259. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  260. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  261. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  262. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  263. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  264. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  265. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  266. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  267. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  268. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  269. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  270. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  271. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  272. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  273. scire licet nullo primordia posse dolore
  274. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  275. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  276. corporibus, quorum motus novitate laborent
  277. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  278. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  279. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  280. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  281. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  282. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  283. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  284. multaque de rerum mixtura dicere callent
  285. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  286. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  287. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  288. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  289. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  290. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  291. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  292. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  293. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  294. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  295. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  296. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  297. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  298. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  299. umoris guttas mater cum terra recepit,
  300. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  301. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  302. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  303. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  304. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  305. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  306. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  307. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  308. nec sic interemit mors res ut materiai
  309. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  310. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  311. res ut convertant formas mutentque colores
  312. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  313. ut noscas referre earum primordia rerum
  314. cum quibus et quali positura contineantur
  315. et quos inter se dent motus accipiantque,
  316. neve putes aeterna penes residere potesse
  317. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  318. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  319. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  320. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  321. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  322. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  323. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  324. consimilis; verum positura discrepitant res.
  325. sic ipsis in rebus item iam materiai
  326. intervalla vias conexus pondera plagas
  327. concursus motus ordo positura figurae
  328. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  329. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  330. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  331. accedere et nova se species ostendere rerum.
  332. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  333. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  334. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  335. quod non paulatim minuant mirarier omnes,