De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. oblectare animum subitamque avertere curam,
  2. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  3. derivare queunt animum curaque levare;
  4. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  5. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  6. cornigeras norunt matres agnique petulci
  7. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  8. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  9. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  10. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  11. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  12. concharumque genus parili ratione videmus
  13. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  14. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  15. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  16. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  17. unius ad certam formam primordia rerum,
  18. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  19. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  20. quare fulmineus multo penetralior ignis
  21. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  22. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  23. subtilem magis e parvis constare figuris
  24. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  25. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  26. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  27. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  28. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  29. et quamvis subito per colum vina videmus
  30. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  31. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  32. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  33. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  34. inter se possint primordia singula quaeque
  35. singula per cuiusque foramina permanare.
  36. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  37. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  38. at contra taetra absinthi natura ferique
  39. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  40. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  41. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  42. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  43. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  44. proptereaque solere vias rescindere nostris
  45. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  46. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  47. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  48. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  49. horrorem constare elementis levibus aeque
  50. ac musaea mele, per chordas organici quae
  51. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  52. neu simili penetrare putes primordia forma
  53. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  54. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  55. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  56. neve bonos rerum simili constare colores
  57. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  58. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  59. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  60. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  61. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  62. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  63. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  64. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  65. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  66. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  67. titillare magis sensus quam laedere possint,
  68. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  69. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  70. dissimili dentata modo conpungere sensus
  71. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  72. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  73. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  74. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  75. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  76. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  77. semina confundunt inter se concita sensum;
  78. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  79. tute tibi partem ferias atque experiare.
  80. qua propter longe formas distare necessest
  81. principiis, varios quae possint edere sensus.
  82. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  83. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  84. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  85. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  86. prima acie constant ictus contemnere sueta
  87. et validi silices ac duri robora ferri
  88. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  89. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  90. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  91. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  92. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  93. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  94. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  95. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  96. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  97. at non esse tamen perplexis indupedita,
  98. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  99. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  100. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  101. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  102. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  103. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  104. * * *
  105. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  106. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  107. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  108. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  109. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  110. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  111. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  112. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  113. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  114. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  115. linquit enim supera taetri primordia viri,
  116. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  117. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  118. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  119. finita variare figurarum ratione.
  120. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  121. esse infinito debebunt corporis auctu.
  122. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  123. corporis inter se multum variare figurae
  124. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  125. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  126. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  127. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  128. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  129. formai speciem totius corporis eius,
  130. quod super est, si forte voles variare figuras,
  131. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  132. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  133. si tu forte voles etiam variare figuras.
  134. ergo formarum novitatem corporis augmen
  135. subsequitur. quare non est ut credere possis
  136. esse infinitis distantia semina formis,
  137. ne quaedam cogas inmani maximitate
  138. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  139. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  140. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  141. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  142. saecla novo rerum superata colore iacerent
  143. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  144. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  145. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  146. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  147. cedere item retro possent in deteriores
  148. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  149. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  150. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  151. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  152. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  153. materiem quoque finitis differe figuris.
  154. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  155. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  156. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  157. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  158. ergo finita distant ratione creata,
  159. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  160. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  161. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  162. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  163. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  164. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  165. formarum finita, necesse est quae similes sint
  166. esse infinitas aut summam materiai
  167. finitam constare, id quod non esse probavi.
  168. * * *
  169. versibus ostendam corpuscula materiai
  170. ex infinito summam rerum usque tenere
  171. undique protelo plagarum continuato.
  172. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  173. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  174. at regione locoque alio terrisque remotis
  175. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  176. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  177. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  178. milibus e multis vallo munitur eburno,
  179. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  180. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  181. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  182. unica res quaedem nativo corpore sola,
  183. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  184. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  185. unde ea progigni possit concepta, creari
  186. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  187. quippe etenim sumant alii finita per omne
  188. corpora iactari unius genitalia rei,
  189. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  190. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  191. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  192. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  193. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  194. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  195. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  196. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  197. infidi maris insidias virisque dolumque
  198. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  199. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  200. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  201. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  202. disiectare aestus diversi materiai,
  203. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  204. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  205. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  206. et res progigni et genitas procrescere posse.
  207. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  208. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  209. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  210. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  211. nec porro rerum genitales auctificique
  212. motus perpetuo possunt servare creata.
  213. sic aequo geritur certamine principiorum
  214. ex infinito contractum tempore bellum.
  215. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  216. et superantur item. miscetur funere vagor,
  217. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  218. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  219. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  220. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  221. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  222. convenit et memori mandatum mente tenere,
  223. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  224. quod genere ex uno consistat principiorum,
  225. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  226. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  227. atque potestates, ita plurima principiorum
  228. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  229. Principio tellus habet in se corpora prima,
  230. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  231. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  232. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  233. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  234. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  235. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  236. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  237. montivago generi possit praebere ferarum.
  238. quare magna deum mater materque ferarum
  239. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  240. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  241. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  242. aeris in spatio magnam pendere docentes
  243. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  244. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  245. officiis debet molliri victa parentum.
  246. muralique caput summum cinxere corona,
  247. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  248. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  249. horrifice fertur divinae matris imago.
  250. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  251. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  252. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  253. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  254. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  255. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  256. significare volunt indignos esse putandos,
  257. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  258. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  259. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  260. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  261. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  262. ingratos animos atque impia pectora volgi
  263. conterrere metu quae possint numine divae.
  264. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  265. munificat tacita mortalis muta salute,
  266. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  267. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  268. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  269. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  270. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  271. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  272. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  273. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  274. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  275. cum pueri circum puerum pernice chorea
  276. armat et in numerum pernice chorea
  277. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  278. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  279. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  280. propterea magnam armati matrem comitantur,
  281. aut quia significant divam praedicere ut armis
  282. ac virtute velint patriam defendere terram
  283. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  284. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  285. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  286. omnis enim per se divom natura necessest
  287. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  288. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  289. nam privata dolore omni, privata periclis,
  290. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  291. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  292. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  293. et quia multarum potitur primordia rerum,
  294. multa modis multis effert in lumina solis.
  295. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  296. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  297. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  298. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  299. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  300. religione animum turpi contingere parcat.
  301. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  302. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  303. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  304. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  305. dissimili vivont specie retinentque parentum
  306. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  307. tanta est in quovis genere herbae materiai
  308. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  309. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  310. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  311. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  312. dissimili perfecta figura principiorum.
  313. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  314. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  315. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  316. scintillasque agere ac late differre favillam.
  317. cetera consimili mentis ratione peragrans
  318. invenies igitur multarum semina rerum
  319. corpore celare et varias cohibere figuras.
  320. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  321. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  322. haec igitur variis debent constare figuris;
  323. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  324. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  325. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  326. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  327. conveniunt et res permixto semine constant.
  328. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  329. multa elementa vides multis communia verbis,
  330. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  331. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  332. non quo multa parum communis littera currat
  333. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  334. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  335. sic aliis in rebus item communia multa