De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec igitur variis debent constare figuris;
  2. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  3. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  4. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  5. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  6. conveniunt et res permixto semine constant.
  7. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  8. multa elementa vides multis communia verbis,
  9. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  10. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  11. non quo multa parum communis littera currat
  12. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  13. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  14. sic aliis in rebus item communia multa
  15. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  16. dissimili tamen inter se consistere summa
  17. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  18. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  19. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  20. omnia; nam volgo fieri portenta videres,