De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  2. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  3. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  4. dissimili vivont specie retinentque parentum
  5. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  6. tanta est in quovis genere herbae materiai
  7. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  8. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  9. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  10. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  11. dissimili perfecta figura principiorum.
  12. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  13. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  14. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  15. scintillasque agere ac late differre favillam.
  16. cetera consimili mentis ratione peragrans
  17. invenies igitur multarum semina rerum
  18. corpore celare et varias cohibere figuras.
  19. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  20. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.