De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  2. tanta est in quovis genere herbae materiai
  3. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  4. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  5. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  6. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  7. dissimili perfecta figura principiorum.
  8. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  9. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  10. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  11. scintillasque agere ac late differre favillam.
  12. cetera consimili mentis ratione peragrans
  13. invenies igitur multarum semina rerum
  14. corpore celare et varias cohibere figuras.
  15. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  16. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  17. haec igitur variis debent constare figuris;
  18. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  19. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  20. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  21. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  22. conveniunt et res permixto semine constant.
  23. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  24. multa elementa vides multis communia verbis,
  25. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  26. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  27. non quo multa parum communis littera currat
  28. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  29. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  30. sic aliis in rebus item communia multa
  31. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  32. dissimili tamen inter se consistere summa
  33. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  34. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  35. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  36. omnia; nam volgo fieri portenta videres,