De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  2. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  3. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  4. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  5. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  6. cum pueri circum puerum pernice chorea
  7. armat et in numerum pernice chorea
  8. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  9. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  10. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  11. propterea magnam armati matrem comitantur,
  12. aut quia significant divam praedicere ut armis
  13. ac virtute velint patriam defendere terram
  14. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  15. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  16. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  17. omnis enim per se divom natura necessest
  18. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  19. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  20. nam privata dolore omni, privata periclis,
  21. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  22. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  23. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  24. et quia multarum potitur primordia rerum,
  25. multa modis multis effert in lumina solis.
  26. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  27. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  28. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  29. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  30. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  31. religione animum turpi contingere parcat.
  32. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  33. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  34. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  35. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  36. dissimili vivont specie retinentque parentum