De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. horrifice fertur divinae matris imago.
  2. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  3. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  4. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  5. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  6. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  7. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  8. significare volunt indignos esse putandos,
  9. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  10. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  11. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  12. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  13. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  14. ingratos animos atque impia pectora volgi
  15. conterrere metu quae possint numine divae.
  16. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  17. munificat tacita mortalis muta salute,
  18. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  19. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  20. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  21. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  22. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  23. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  24. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  25. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  26. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  27. cum pueri circum puerum pernice chorea
  28. armat et in numerum pernice chorea
  29. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  30. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  31. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  32. propterea magnam armati matrem comitantur,
  33. aut quia significant divam praedicere ut armis
  34. ac virtute velint patriam defendere terram
  35. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  36. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  37. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  38. omnis enim per se divom natura necessest
  39. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  40. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  41. nam privata dolore omni, privata periclis,
  42. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  43. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  44. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  45. et quia multarum potitur primordia rerum,
  46. multa modis multis effert in lumina solis.
  47. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  48. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  49. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  50. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  51. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  52. religione animum turpi contingere parcat.
  53. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  54. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  55. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  56. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  57. dissimili vivont specie retinentque parentum
  58. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  59. tanta est in quovis genere herbae materiai
  60. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  61. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  62. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  63. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  64. dissimili perfecta figura principiorum.
  65. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  66. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  67. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  68. scintillasque agere ac late differre favillam.
  69. cetera consimili mentis ratione peragrans
  70. invenies igitur multarum semina rerum
  71. corpore celare et varias cohibere figuras.
  72. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  73. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  74. haec igitur variis debent constare figuris;
  75. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  76. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  77. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  78. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  79. conveniunt et res permixto semine constant.
  80. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  81. multa elementa vides multis communia verbis,
  82. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  83. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  84. non quo multa parum communis littera currat
  85. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  86. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  87. sic aliis in rebus item communia multa
  88. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  89. dissimili tamen inter se consistere summa
  90. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  91. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  92. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  93. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  94. semiferas hominum species existere et altos
  95. inter dum ramos egigni corpore vivo
  96. multaque conecti terrestria membra marinis,
  97. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  98. pascere naturam per terras omniparentis.
  99. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  100. seminibus certis certa genetrice creata
  101. conservare genus crescentia posse videmus.
  102. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  103. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  104. corpora discedunt conexaque convenientis
  105. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  106. reicere in terras naturam, multaque caecis
  107. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,