De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  2. horrifice fertur divinae matris imago.
  3. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  4. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  5. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  6. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  7. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  8. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  9. significare volunt indignos esse putandos,
  10. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  11. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  12. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  13. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  14. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  15. ingratos animos atque impia pectora volgi
  16. conterrere metu quae possint numine divae.
  17. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  18. munificat tacita mortalis muta salute,
  19. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  20. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  21. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  22. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  23. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  24. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  25. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  26. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  27. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  28. cum pueri circum puerum pernice chorea
  29. armat et in numerum pernice chorea
  30. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  31. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  32. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  33. propterea magnam armati matrem comitantur,
  34. aut quia significant divam praedicere ut armis
  35. ac virtute velint patriam defendere terram
  36. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  37. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  38. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  39. omnis enim per se divom natura necessest
  40. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  41. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  42. nam privata dolore omni, privata periclis,
  43. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  44. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  45. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  46. et quia multarum potitur primordia rerum,
  47. multa modis multis effert in lumina solis.
  48. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  49. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  50. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  51. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  52. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  53. religione animum turpi contingere parcat.
  54. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  55. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  56. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  57. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  58. dissimili vivont specie retinentque parentum
  59. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  60. tanta est in quovis genere herbae materiai
  61. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  62. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  63. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  64. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  65. dissimili perfecta figura principiorum.
  66. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  67. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  68. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  69. scintillasque agere ac late differre favillam.
  70. cetera consimili mentis ratione peragrans
  71. invenies igitur multarum semina rerum
  72. corpore celare et varias cohibere figuras.
  73. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  74. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  75. haec igitur variis debent constare figuris;
  76. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  77. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  78. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  79. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  80. conveniunt et res permixto semine constant.
  81. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  82. multa elementa vides multis communia verbis,
  83. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  84. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  85. non quo multa parum communis littera currat
  86. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  87. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  88. sic aliis in rebus item communia multa
  89. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  90. dissimili tamen inter se consistere summa
  91. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  92. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  93. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  94. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  95. semiferas hominum species existere et altos
  96. inter dum ramos egigni corpore vivo
  97. multaque conecti terrestria membra marinis,
  98. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  99. pascere naturam per terras omniparentis.
  100. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  101. seminibus certis certa genetrice creata
  102. conservare genus crescentia posse videmus.
  103. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  104. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  105. corpora discedunt conexaque convenientis
  106. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  107. reicere in terras naturam, multaque caecis
  108. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,