De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  2. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  3. saecla novo rerum superata colore iacerent
  4. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  5. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  6. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  7. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  8. cedere item retro possent in deteriores
  9. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  10. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  11. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  12. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  13. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  14. materiem quoque finitis differe figuris.
  15. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  16. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  17. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  18. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  19. ergo finita distant ratione creata,
  20. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  21. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  22. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  23. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  24. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  25. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  26. formarum finita, necesse est quae similes sint
  27. esse infinitas aut summam materiai
  28. finitam constare, id quod non esse probavi.
  29. * * *
  30. versibus ostendam corpuscula materiai
  31. ex infinito summam rerum usque tenere
  32. undique protelo plagarum continuato.
  33. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  34. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  35. at regione locoque alio terrisque remotis
  36. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  37. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  38. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  39. milibus e multis vallo munitur eburno,
  40. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  41. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  42. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  43. unica res quaedem nativo corpore sola,
  44. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  45. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  46. unde ea progigni possit concepta, creari
  47. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  48. quippe etenim sumant alii finita per omne
  49. corpora iactari unius genitalia rei,
  50. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  51. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  52. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  53. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  54. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  55. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  56. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  57. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  58. infidi maris insidias virisque dolumque
  59. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  60. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  61. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  62. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  63. disiectare aestus diversi materiai,
  64. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  65. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  66. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  67. et res progigni et genitas procrescere posse.
  68. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  69. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  70. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  71. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  72. nec porro rerum genitales auctificique
  73. motus perpetuo possunt servare creata.
  74. sic aequo geritur certamine principiorum
  75. ex infinito contractum tempore bellum.
  76. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  77. et superantur item. miscetur funere vagor,
  78. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  79. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  80. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  81. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  82. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  83. convenit et memori mandatum mente tenere,
  84. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  85. quod genere ex uno consistat principiorum,
  86. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  87. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  88. atque potestates, ita plurima principiorum
  89. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  90. Principio tellus habet in se corpora prima,
  91. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  92. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  93. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  94. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  95. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  96. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  97. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  98. montivago generi possit praebere ferarum.
  99. quare magna deum mater materque ferarum
  100. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  101. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  102. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  103. aeris in spatio magnam pendere docentes
  104. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  105. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  106. officiis debet molliri victa parentum.
  107. muralique caput summum cinxere corona,
  108. eximiis munita locis quia sustinet urbes.