De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suave etiam belli certamina magna tueri
  2. per campos instructa tua sine parte pericli;
  3. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  4. edita doctrina sapientum templa serena,
  5. despicere unde queas alios passimque videre
  6. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  7. certare ingenio, contendere nobilitate,
  8. noctes atque dies niti praestante labore
  9. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  10. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  11. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  12. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  13. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  14. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  15. iucundo sensu cura semota metuque?
  16. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  17. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,