De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  2. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  3. inter permixtas rerum caelique ruinas
  4. corpora solventes abeat per inane profundum,
  5. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  6. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  7. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  8. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  9. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  10. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  11. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  12. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  13. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.