De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis neque lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  5. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  6. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  7. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  8. expediam: tu te dictis praebere memento.
  9. nam certe non inter se stipata cohaeret
  10. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  11. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  12. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  13. cum tamen incolumis videatur summa manere
  14. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  15. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  16. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  17. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  18. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  19. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  20. inque brevi spatio mutantur saecla animantum