De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  2. si non forte tuas legiones per loca campi
  3. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  4. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  5. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  6. his tibi tum rebus timefactae religiones
  7. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  8. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  9. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  10. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  11. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  12. audacterque inter reges rerumque potentis
  13. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  14. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  15. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  16. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  17. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  18. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  19. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  20. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.